PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Quadripartitum (tr. before c. 1200)

Madrid, BN, 10053 (olim Toledo 98-21) · 105v

Facsimile

et frigidum, melancolicum scilicet, portendit.

Iupiter quoque orientalis candorem, crines prolixos, oculos rubicundos, corpus procerum, regnum aut dignitatem promittit. Regnat etiam in eo calor et humor, scilicet sanguis. Occidentalis namque mediocrem, albedinis modicum, capillos lenes, calvitiem, oculos mediocres, frigidum et humidum, flemmaticum ⟨scilicet⟩ scilicet] VV1, insinuat.

Mars itidem orientalis album, sed subrubeum, longum, benignum benignum] aperti oris V1, oculos varios, corpus pilosum, calidum et siccum, colericum scilicet, significat. Nam si occidentalis fuerit, ruborem, oculos parvos, capillos ⟨flavos⟩ flavos] V1, lenes et raros, siccum et humidum, fleuma⟨ticum⟩ fleumaticum] V scilicet, confert.

Venus autem quecumque et Iupiter ubique significat verum, capillorum multitudinem et decorem, totiusque pulcritudinis pulcritudinis] iter, then del. M et ornatus honestatem, corporis mollitiem, animi benignitatem et oculorum risus addit.

Mercurius item orientalis curvum, flavum colorem, crines prolixos et rubeos, oculos parvos, animum subtilem, calorem et humorem, sanguinem videlicet, subministrat. Occidentalis autem macilentum corporis et oculorum pallorem, vocem exilem exilem] add. et acutam V1, oculorum oculorum] corr. ex oculosrum M cavos orbes, eorumdem pupillas caprinas in rubedinem, scilicet declinantes, siccum et humidum, scilicet colericum, innuit.

Sol preterea in horum conventu aut respectu maximum significationis prestat incrementum, in forma scilicet et pinguedine. Luna similiter pro ipsius natura et virtute, precipue cum ab eis eis] add. et del. p M separatur et secundum luminis quantitatem, in corpore vel macie aliquid semper tribuit. Nec nec] add. et del. etiam M minus etiam stelle orientales et in mora prima augmentum corporis larguntur, eum enim qui nascitur fortem, promtum, grossum reddunt. Et hoc videlicet quotiens altiores facte, proprios cursus explicant. In secunda namque mora et occidentales debilitatem, dolores, morbos, capillorum ruborem designant. Similiter etiam a locis in quibus consistunt et a circuli quartis aliquid contrahere necessario, ⟨forme scilicet et complexionis⟩ forme... complexionis] V1, videntur. Si quis enim ab equinoctio vernali ad estivum tropicum nascatur, ipsi corporis integritas, color perspicuus, ingenium subtile, oculorum decor et sanguineus humor precellit. Nam qui ab estivo tropico ad autumpnale equinoctium, coloris et status modum, ingenium subtile, oculos grandes, crines spissos et crispos adeptus et ipse colericus erit. Qui autem ab autumpnali equinoctio ad hyemale solstitium nativitatis subit exordia, macilentus atque mediocris, colorem flavum, vocem subtilem, spatulas amplas, capillos lenes, oculorum etiam speciem et melancoliam premonstrat. Sed qui ab hyemali tropico ad veris initia ortus suscipit incrementum, color niger, corporis statura mediocris, capilli lenes et rari, sermo impeditior et flegmaticus iudicatur.

Ad hunc quoque modum iuxta signorum partes a figuris etiam intra zodiacum et extra locatis tolerantiam et et] add. et del. vit M ⟨vires et⟩ vires et] VV1 ceteros suscipiunt proprietatum actus, ⟨patientes et fortes sunt futuri⟩ patientes... futuri] V1. Qui vero sub aliis nascuntur signis, prout eorumdem exigit natura, in membris sibi dicatis ⟨contrahunt virtutem vel debilitatem et illud⟩ contrahunt... illud] V quod sue proprium est nature, sermonem