circa punctum A et apparens Lune centrum esse in E, ut primum solaris semicirculus in F puncto a lunari tangatur arcus E quo E apparens Lune centrum ex A solari distat, potest aliquando fieri partium dictarum 0 33′ 20′′. Sed a Meroe, Meroe] corr. ex Merore A ubi maximus dies 13 horarum equalium est, usque ad hostia Borysthonis, ubi maximus dies est horarum equalium 16, ad septentrionem quidem maxima Lune in minima coniunctionum oppositionumque distantia aspectus diversitas est 0 8′ proxime, solari diversitate simul computata, ad meridiem vero maxima similiter 0 58′. Est autem etiam maxima secundum longitudinem diversitas, quando quidem ad arcus diversitas est 0 8′, in Leone et in Geminis 0 30′ proxime, quando autem ad meridiem, 0 58,′ in Scorpione atque in Piscibus 0 15′ proxime. Si ergo verum Lune centrum in D puncto esse supposuerimus et protraxerimus protraxerimus] corr. ex protaxerimus G lineam DE totius diversitatis, erit linea DG diversitatis secundum longitudinem proxime, linea vero GE diversitatis secundum latitudinem. Quare quando Luna est septentrionalis a Sole, habetque ad meridiem maximam diversitatem, DG quidem erit 0 15′, 15'] et add. et del. A EG autem graduum 1 31′ proxime. Et quoniam proportio arcus a nodo ad punctum G ad arcum GA qui est per eclipticorum terminorum distantiam est proportio quam habent 11 30′ ad unum, quod facile intelligitur per demonstrationes de lunaris circuli declinatione factas, erit etiam hic ipse a nodo ad punctum G graduum 17 26′, cum ipso vero DG 17 41′ eorundem. Quando autem meridionalis est a Sole maximamque ad septentrionem habet diversitatem, tunc DG quidem erit 0 30′, EG vero tota 0 41′ et propter hec arcus a nodo ad punctum G graduum 7 52′ et cum arcu GD toto 8 22′ eorundem, quando igitur exacte centrum Lune a quovis nodo in obliquo circulo ad septentrionem quidem distat gradibus 17 41′, ad meridiem vero gradibus 8 22′, tunc primum in expositis nostri orbis regionibus possibile erit apparentem eius situm ad contactum Solis fieri.
Rursus quoniam maxima solaris inequalitatis differentia 2 23′ graduum demonstrata est, lunaris vero que in oppositionibus et coniunctionibus accedit graduum 5 1′, possibile erit Lunam aliquando secundum periodicas coniunctiones atque oppositiones 7 24′ gradibus distare a Sole.Sed in quo tempore hos gradus Luna pertransit in eo Sol tertiam decimam partem istorum proxime, hoc est 0 34′, pertransibit. In quo autem Luna rursus 0 34′ pertransit, in eo etiam Sol tertiam decimam istorum partem, hoc est 0 3′ proxime, pertransibit quorum tertia decima pars non est digna de qua queramus. Si ergo hec ad idem congre〈ga〉