ipse dignum fide argumentum quo de inequalitate annui temporis suspicari possumus afferre putat. A quibusdam autem Lune defectibus invenisse computando, ait, quod inequalitas annui temporis, cum ad medium perspicitur, non maiorem habet differentiam die dimediata et quarta ipsius parte. Id si sic se haberet, neque a verbis ipsius falsum inveniretur, examinatione indigeret. Per quosdam enim defectus Lune prope stellas fixas factos computavit quantum stella que Spica vocatur in singulis annis autumnale punctum precedit et per hec arbitratur invenisse quod aliquando in vita sua 6 30′ ad summum graduum, aliquando 5 15′ differentia eius fuerit. Hinc autem colligit quoniam non sit possibile Spicam in tam brevi tempore tantum progressum fecisse, necessarium esse Solem a quo fixarum loca ipse considerabat non equali restitutionem in tempore facere. Sed fugit ipsum quod, cum nullo modo progredi computatio possit, nisi locus Solis quem in eclipsi tenuit supponatur, ipse ad hoc accipiens semper solstitia et equinoctia exquisite in illis annis observata manifestum facit nullam preter quarte partis additionem in comparatione annorum esse differentiam.
Nam ut uno exemplo pateat ab observatione quidem eclipsis que fuit in trigesimo secundo anno tertie periodi secundum Calippum comprehendisse putat Spicam 6 30′ equinoctium autumnale, ab eclipsi autem que fuit in anno quadragesimo tertio eiusdem periodi 5 15′ gradibus precesisse. Et similiter ad propositas computationes vernalia equinoctia que fuerant in illis annis exquisite observata conferens ut ab equinoctiis quidem loca Solis in mediis eclipsium temporibus capiat et ab istis loca Lune et a locis Lune stellarum loca fixarum equinoctium quidem trigesimi secundi anni in mane vigesima septima die Mechir fuisse asserit. Equinoctium vero anni quadragesimi tertii die 29o post mediam mediam] corr. ex merdieim G noctem ad quam dies trigesima sequebatur post duos cum dimidio dies et quartam fere diei partem quam in trigesimo secundo anno fuerat, quot certe facit quarta pars sola singulis undecim annis qui interfuerant addita. Si ergo nec maiori nec minori tempore quam additione quarte Sol ad proposita equinoctia rediit, nec Spicam in tam in tam] iter. et del. A paucis annis per 1 15′ gradum motam fuisse possibile, quomodo non est absurdum subiectis computata principiis ad refutationem eorum accipere a quibus confirmata sunt et causam, quod impossible sit tantum motum Spicam fecisse, quamvis plura sint que poterant tantum errorem attulisse, nulli tamen alii accomodare quam solis expositis equinoctiis tanquam