PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 180v

Facsimile

tum angulum subtendit 57 57′ proxime earundem. Qualium igitur est BF 120, talium FC quidem erit 11 28′ et arcus suus 10 58′ talium qualium est circulus qui rectangulo BCF circumscribitur 360. Quare angulus etiam FBD talium est 10 58′ qualium duo recti sunt 360. Sed erat etiam angulus BDA 134 36′ earundem. Totus igitur BFA angulus earundem est 145 34′. Qualium vero vero] add. s. l. G quatuor recti sunt 360, talium est 72 47′. Quare medius secundum longitudinem stelle motus, hoc est B centrum epicycli, distabat in tempore observationis proposite a maxima longitudine gradibus 72 47′, et propterea 4 12′ Libre gradus obtinebat. Verum quoniam etiam GEL angulus 2 29′ earundem supponitur, qui cum duobus rectis semicirculi ABG equalis efficitur utrisque simul AFB medie longitudinis angulo et IBT inequalitatis, hoc est angulo motus stelle in epicyclo, habebimus reliquum angulum IBT 109 42′ earundem. Quare in eodem observationis tempore stella distabat a maxima epiycli longitudine dictos inequalitatis gradus 109 42′, qui nobis erant inveniendi.

Sed demonstratum etiam fuit quod in tempore tertie oppositionis distabat secundum inequalitatem ab eadem maxima epicycli longitudine gradibus 171 25′. Addidit ergo in interiecto inter observationes tempore quod 410 egyptiacos annos et dies 341 40′ proxime continet, post 192 integros circulos addidit, in quam gradus 61 43′ quantam ferme additionem invenimus per tabulas quas de mediis motibus ipsius conscripsimus. Ab istis enim diurnus nobis motus constitutus est, divisa multitudine graduum que per circulos et additionem colligitur in dies qui inter duas observationes fuisse colliguntur.

〈X.10〉 Capitulum X : De locis periodicorum Martis motuum in tempore Nabonassari

Rursus ergo quoniam a primo Nabonassari anno Thot secundum Egyptios die prima in meridie tempus usque ad propositam observationem 475 egyptiacorum annorum et dierum 79 45′ proxime colligitur quod tempus post integros circulos longitudinis quidem 180 40′ gradus continet, inequalitatis vero 142 29′, si hos gradus ab utroque observationis loco congrue subtraxerimus, hoc est in longitudine quidem a 4 12′ gradibus Libre, in inequalitate autem a gradibus 109 42′, habebimus in primo Nabonassari anno Thot secundum Egyptios die prima in meridie locos periodicorum motuum Martis longitudinis quidem in gradibus Arietis 3 32′, inequalitatis vero a maxima epicycli longitudine in gradibus 327 13′. Per easdem autem rationes, quoniam in 475 annis