que inter centra ipsius et zodiaci est quam habent 3144 ad 327 50′ proxime, que proportio eadem est proportioni 60 ad 6 15′. In secunda vero colligit proportionem semidiametri zodiaci circuli usque ad epicycli centrum ad semidiametrum epicycli eam esse quam habent 3122 30′ ad 347 30′, que proportio eadem est proportioni 60 ad 4 46′. Facit autem maximam inequalitatis differentiam: proportio quidem 60 ad 6 15′ graduum 5 49′, proportio autem 60 ad 10 46′ graduum 4 34′ cum secundum nos proportio 60 ad 5 14′ differentiam predictam 5 graduum proxime faciat. faciat] corr. ex faciant G
Quod autem non propter suppositionum differentiam, ut aliqui putarent, hic error secutus est tum ratione paulo ante patuit, quoniam utroque modo eadem penitus accidere apparentia demonstratum est, tum si per numeros computationem facere voluerimus, eandem ex utraque suppositione fieri proportionem inveniemus, dummodo eisdem apparentibus in utraque utamur, nec diversa, sicut Hypparchus, accipiamus. Possibile enim sic est, cum non eedem eclipsis capiantur, errorem vel penes ipsas observationes vel penes distantiarum computationes accidere. Inveniemus igitur