PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 225v

Facsimile

colligatur et DF 21 16′ similiter. Habemus autem etiam hic DFI angulum obliquationis talium suppositum 14 qualium duo recti sunt 360, et idcirco lineam quoque DI talium 14 40′ qualium est DF que rectum subtendit 120. Qualium igitur est DF linea 21 16′ et AD 65 14′, talium etiam DI erit 2 36′. Quare qualium est AD que rectum subtendit 120, talium DI quoque erit 4 47′, et DAI angulus maxime secundum latitudinem remotionis talium 4 34′, qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360 talium 2 17′. In minima vero longitudine proportio quidem AB ad BD supponitur, sicut 57 ad 22 30′, AD vero linea per hec eadem 52 22′ earundem, et DF 20 40′ similiter. Et quoniam propter eandem obliquationem proportio linee DF ad lineam DI supponitur, sicut 120 ad 14 40′, estque DI linea talium 2 32′ qualium DF 20 40′ et AD 52 22′, erit etiam DA linea 5 48′ talium, qualium est AD que rectum subtendit 120, et DAI angulus talium 5 32′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360, talium 2 46′. Quare remotio secundum latitudinem que in maxima longitudine fit 13 ad minus, que vero in minima 16 ad plurimum sexagesimis excessit maximam latitudinis remotionem, que secundum mediam rationem etiam hic 2 30′ graduum supponitur, pro quibus in computationibus propter emendandam mediam rationem quarta unius gradus parte utemur, nam in observationibus id indifferens ad sensum est.

His demonstratis, et ad hec quod sicut maxime additiones subtractionesque secundum longitudinem ad maximos latitudinis motus se habent, sic et in reliquis partibus epicycli particulares longitudinis additiones subtractionesve ad particulares latitudinis motus, facilis nobis hinc in quartis Veneris atque Mercurii tabularum ordinibus appositio motuum obliquationis secundum latitudinem facta est, eorum tamen quoniam penes solam epicyclorum obliquationem et secundum mediam, ut diximus, rationem colliguntur, differentia que tum propter inclinationem excentricorum tum propter maximam et minimam Mercurii longitudinem colligitur in futuro calculo sic enim commodius est emendabitur.

Nam quoniam secundum propositas proportiones medias maximus quidem latitudinis utrarunque stellarum motus qui fit ex obliquatione ad utranque circuli per medium partem graduum demonstratus est 2 30′, additio vero subtractiove secundum longitudinem in Venere quidem graduum est 46,