traditiones quam secundum nostras observationes.
Splendidam igitur que in Aquila est Timocharis scribit equinoctiali borealiorem gradibus 5 48′ fuisse, Hipparcus quoque similiter, nos autem invenimus gradibus 5 50′; mediam vero Virgiliarum Thimocharis 14 30′ gradibus equinoctiali borealem fuisse asserit, Hipparchus 15 30′, nos autem invenimus 16 15′; Succularum fulgentem Timocharis ait ait] corr. ex aut G borealiorem equinctiali fuisse gradibus 8 45′, Hipparchus 9 45′, nos autem per 11; fulgentissimam in Auriga que Capra vocatur 40 gradibus Aristillus Aristillus] corr. ex Aristilus G conscripsit, Hipparchus 40 24′, nos vero 41 10′ borealiorem equinoctiali observavimus; stellam que in precedente Orionis humero est Timocares 1 12′, Hipparchus Hipparchus] corr. ex Ipparchus G 1 48′ conscripsit, nos 2 30′ equinoctiali borealiorem invenimus; eam vero que in sequente Orionis humero est Timocharis 3 50′ gradibus, Hipparchus 4 20′, nos 5 15′ equinoctiali borealiorem invenimus; splendidam que in Canis ore collocatur Timochares 16 20′ gradibus australiorem equinoctali conscrpsit, Hipparchus 16, nos 15 45′ invenimus; precedentem autem earum fulgentium que in capitibus Geminorum site sunt Aristillus 33 gradibus borealiorem fuisse equinoctiali asserit, Hipparcus 33 10′, nos 33 24′ invenimus; sequentem vero ipsarum Aristillus conscripsit 30 gradibus equinoctiali borealiorem, Hipparchus totidem similiter, nos 30 10′ invenimus.
Harum igitur omnium in motu latitudinis latitudinis] post corr. G in altero dictorum semispherio quod equinoctium vernale continet comprehensarum posteriores ad equinoctialem secundum latitudinem respectus borealiores prioribus semper invenimus, parum quidem earum que sunt prope tropica puncta, sed illarum multo magis que iuxta equinoctialia puncta sunt, quod sequitur ex progressu ad successionem circuli qui per polos zodiaci est. Semper enim succedentes istius semicirculi portiones borealiores precedentibus fiunt, maioribusque in differentiis ille portiones sunt que iuxta equinoctialia puncta comperiuntur, que vero iuxta solstitialia solsticialia] corr. ex solsticilia G in brevioribus
In opposito etiam semispherio stellam que in corde leonis est Timocharis scribit borealiorem equinoctiali fuisse gradibus 21 20′, Hipparchus 20 40′, nos vero invenimus 19 50′; Spicam Timocharis 1 24′, Hipparcus 0 36′ solummodo, nos 30 unius gradus sexagesimis equinoctiali australiorem invenimus. Aristillus de tribus que sunt in maioris Urse cauda eam que in extremitate ipsius est borealiorem equinoctiali conscripsit gradibus 61 30′, Hipparchus 60 45′, nos 59 40′ invenimus; secundam autem ab extremitate et in media cauda locatam Aristyllus 67 15′, Hipparchus 66 30′, nos 65 equinoctiali borealiorem invenimus;