regionum in minimorum septem mensium spatio Solem deficientem videri, cum tamen in septentrione septentrione] corr. ex septentrionem A solummodo circuli qui per medium signorum est Luna inveniatur, hoc est quando in prima quidem eclipsi ad descendentem nodum accedat, in secunda vero ab ascendente recedat.
Restat nunc illud demonstrandum quod in nostro terrarum orbe non est possibile bis in uno mense Solem deficere neque in eodem climate neque in diversis etiam, si quis cuncta supponat que, quamvis concurrere non possunt, cum tamen concurrerint, conducunt ad possibilitatem propositi. Dico autem, etiam si Lunam in minima supposuerimus longitudine, ut maior eius diversitas sit, et mensem minimum, ut quam maxime possibile sit minimo maior menstruus latitudini motus fiat arcu qui ab eclipticis solaribus continetur, etiam si indifferenter tum horis tum signis signis] corr. ex figuris G abutamur, in quibus Luna maximas videtur diversitates aspectus facere.
Quoniam igitur in medio mense utriusque luminarium motus gradus obtinet 29 6′ et motus Lune in epicyclo 25 49′, quorum 29 6′ in minimo Solis motu ad utranque maxime longitudinis partem subtrahunt a medio motu gradus 1 8′, epicycli autem Lune gradus 25 49′ in maximo eius motu ad utranque minime longitudinis partem addunt medio motui 2 28′, si predemonstrata sequentes inequalitates ambas composuerimus, et gradus qui fiunt 3 36′ 12〈am〉 12am] 13 add. s. l. G partem, hoc est 0 18′, inequalitati qua Sol deficiebat addiderimus, faciemus gradus 1 26′, quibus minimi mensis motus minor erit motu medii mensis tam per longitudinem quam per latitudinem. Quare, quoniam medii mensis per latitudinem motus graduum est 30 40′, erit minimi mensis motus graduum 29 14′, qui faciunt in circulo qui ad rectos angulos zodiaco maximus est graduum 2 33′ proxime. Sed totus eclipticorum Solis terminorum transitus in minima Lune distantia gra-dus colligitur 1 6′, ut maior minimi mensis transitus fiat gradibus 1 27′. Oporteret igitur omnino ut in uno mense Sol bis posset deficere, vel nullam esse in altera coniunctionum Lune diversitatem et in altera maiorem quam 1 27′, vel ad eandem in utraque coniunctione partem Lune fieri diversitatem et excessum utrarumque diversitatum maiorem esse quam 1 27′, vel utrasque diversitates plurium esse gradibus quam 1 27′, quando alterius coniunctionis diversitas ad septentrionem alterius ad meridiem fieret. Sed nullibi terrarum in coniunctionibus ne in minima quidem longitudine maior Lune diversitas est solari diversitate subtracta quam gradus unus. Non erit igitur possibile bis in minimo mense Solem deficere, quando vel in altera coniunctione nulla vel ad eandem partem in utrisque Lune