PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 230v

Facsimile

que rectum angulum subtendit 120, talium minus recti anguli latus 68 et maius 99 proxime, colligunturque proportiones eedem 68 ad 120 et 5 ad 8 49′ et similiter 68 ad 99 et 6 20′ ad 9 13′, habebimus etiam lineam DE 8 49′, et CE differentie penes latitudinem 9 13′ eorundem, et reliquam DC ad successionem videlicet Solis sexagesimarum 24. Obtinebat autem in occasu vespertino ad successionem similiter gradus 3 38′. Minus ergo in tempore ab occasu vespertino ad matutinum ortum Solis motu, hoc est suo ipsius proxime longitudinis transitu propter regressum in epicyclo, 3 14′ gradibus mota est. Quoniam igitur totidem gradibus ad precedentia stella traducitur, ut ut] post corr. G ex tabula inequalitatis facile intellectu est, quando apud minimam epicycli longitudinem 1 15′ gradibus mota fuerit, quos medie pertransit in duobus diebus proxime, patet quia tantum erit tempus predicte distantie consequenter ad apparentia.

S it rursum simili descriptione E punctum in principio Virginis, ubi, quando in minima epicycli longitudine Venus est, australior apparet quam circulus per medium totidem proxime gradibus 6 20′, proponaturque primum vespertina ocultatio, quando angulus BED talium est 69 qualium duo recti sunt 360, qualium vero que rectum subtendit 120, talium minus recti anguli latus 68 et maius 99 proxime. Quoniam igitur eedem sunt proportiones cum proportionibus matutine apparitionis que fit in Piscibus, estque latitudinis distantia equalis, habebimus ED similiter arcum 8 49′ eorundem; et LE arcum differentie penes latitudinem 9 13′, totum vero DL per quem ad successionem Solis stella distabat graduum 18 2′, et per tabulam inequalitatis, ut diximus, totidem gradibus ipsius regressus penes medium Solis et stelle per longitudinem motum congruunt a minima epicycli longitudine gradus 7 30′ proxime.

Similiter quoniam in ortu matutino in principio Virginis, quando BED angulus talium est 154 qualium duo recti sunt 360, qualium vero que rectum subtendit 120, talium maius recti anguli latus 117 et minus 27, colligunturque rursum eedem proportiones cum proportionibus expositis in ocultatione que fit in Piscibus, habebimus arcum DE 5 8′, arcum vero EL differentie penes latitudinem 1 30′, et totum DL, per quem stella ad precedentia Solis distabat, graduum 6 38′, quibus eodem modo a minima epicycli congruunt 2 30′ gradus proxime. Omnes ergo quibus stella Veneris a vespertina ocultatione