PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 167v

Facsimile

ipsa FX 92 proxime. Arcus igitur etiam corde FX talium est 100 et sexagesimarum 8 qualium est circulus qui FLX rectangulo cirumscribitur 360. Sed angulus etiam FDL 31 12′ earundem demonstratus est et TFC 3 48′ similiter. Quare CFL quoque reliquus talium quidem est 65 8′ qualium duo recti sunt 360, qualium vero quatuor recti sunt 360. talium 32 34′.

Distabat ergo etiam secundum hanc observationem Mercurius ex C quidem minima epicycli longitudine gradibus 32 34′, a maxima vero longitudine gradibus 212 34′. Demonstratus autem est distare a maxima similiter epicycli longitudine in tempore nostre observationis gradibus 99 27′ et fuit tempus inter duas observationes egyptiacorum annorum quatuor et dierum 283 et horarum 13 30′ proxime, quod tempus integras inequalitatis restitutiones stelle huius 1268 continet. Nam cum 20 egyptiaci anni 63 proxime contineant restitutiones, colliguntur in annis quadringentis 1260. Reliqui autem duo anni simul cum dierum numero alias octo integras continent. Quare perspicuum nobis factum est quod annis egyptiacis 402 et diebus 283 et horis 13 30′ Mercurii stella ad integras 1268 restitutiones 246 53′ gradus addidit, quot gradibus observatio nostra priscam excedebat. Totidem autem ferme post integros circulos per tabulas nobis expositas gradus colliguntur. Ab his enim ipsis periodicos Mercurii motus emendavimus, dato tempore in dies resoluto, inequalitatis vero circulis in gradus gradibus etiam additis qui post integros circulos superfuerant, multitudine nanque graduum per multitudinem dierum divisa, diurnus medius inequalitatis Mercurii motus ille coligitur qui nobis expositus est. est] De locis periodicorum motuum Mercurii add. et del. AG

〈IX.11〉 Capitulum XI : De locis periodicorum motuum Mercurii

Ut igitur, sicut in Sole ac Luna, sic etiam in quinque planetis locos ipsorum ad primum Nabonassari Nabonassari] corr. ex Nabonasari G annum Thot Thot] corr. ex Tot G secundum egyptios die primo in meridie constituamus, cepimus tempus ab anno illo ad antiquiorem et propinquiorem observationem: id annorum egyptiorum 483 dierum 17 et horarum 18 20′ proxime colligitur, cui tempori post integros circulos in medio inequalitatis inequalitatis] post corr. G motu ascribuntur gradus 190 39′. Quos si subtraxerimus a gradibus maxime longitudinis 212 34′, quos in tempore observationis invenimus, habebimus in primo Nabonassari anno Thot secundum Egyptios die prima in meridie inequalitatis quidem a maxima epicycli