quidem ad ortus totam non parum extra lac disseperat, Canem vero ad occasum, ipsum quoque totum ferme extra. Stellam enim que in dorso eius est quasi nebula quedam eminens tangit, tresque deinceps sequentes in collo ipsius Canis parum deest quin tangat. Que autem supra caput Canis extra atque remotius sola est citra orientalem extremitatem duabus partibus et media proxime locatur, et est hec effusio lactis tota mediocriter rarior. Post hec per Argo lac fertur, et borealis quidem atque precedens de his que in pupis clipeolo sunt extremitatem zone occidentalem terminat. Que autem in medio clipeolo est et due que sub ipsa contigue sunt et que in principio fororum versus gubernaculum splendida est et media de tribus que in carina sunt parum deest, quin latus idem attingant, borealis autem de tribus que in radice mali sunt extremitatem terminat orientalem, et splendida quidem in acrostolio locata citra idem latus per unum gradum est, que vero sub clipeolo sequenti splendida in foris locatur extra idem idem] post corr. G latus uno similiter gradu est, australis autem de duabus que in medio malo fulgent idem latus attingit, due vero splendide in eadem sectione carine locate citra extremitatem precedentem duobus proxime gradibus sunt. Hinc iam zone que per pedes Centauri transit lac copulatur. Est autem etiam hec effusio lactis per Argo mediocriter tenuis, magis enim iuxta clipeolum radicemque mali et iuxta sectionem carine densatur.
Predicta vero zona, defectu facto ad copulatam in Thuribulo, ut diximus, indeque incipiens tres quidem spondillos a Scorpionis corpore intercipit, de tribus autem que sunt in corpore eam que sequitur extra extremitatem occidentalem occidentalem] vero add. et del. A uno gradu relinquit, que autem in quarto locatur spondylo in ere puro inter duas zonas reperitur equaliter proxime distans distans] corr. ex distant G ab utraque pauloque plus parte una.
Deinceps zona precedens ad ortum se ipsam vertit arcui circuli similis, et precedens quidem lactis latus per stellam que in dextero genu Ophiuchi est terminatur, sequens autem per stellam que est in tibia eiusdem, precedens etiam de illis que in extremitate pedis eiusdem sunt idem latus attingit, et deinceps occidentalem quidem extremitatem stella que sub Ophiuchi ulna locatur terminat, orientalem vero precedens de duobus in eiusdem manus extremitate locatis. Hinc er purus defectum ocupat lactis, in quo due que sunt in cauda serpentis post illam que in summitate ipsius est collocantur, pars autem huius zone tortuosa et tenuis omnino effusionis et quasi eree est, preter quam ubi tres intercipuntur spondilli.