PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 24v

Facsimile

est hec breviter dicta sint. De reliquis vero a quibus et habitationes nonnuli estimant comprehendi, illa ne in singulis repetetantur, addemus quod super verticem in singulis ille stelle fiunt que arcu equali eius circuli qui per polos equinoctialis est ab ipso distant, equali inquam arcui quo suppositus quoque paralelus similiter distat, et quod semper ille apparet circulus qui polo equinoctialis boreali polo et elevatione poli spatio describitur, a quo que intercipiuntur stelle omnes semper apparent. Contra vero nunquam ille apparet circulus qui polo australi polo et eodem describitur spatio, a quo que intercipiuntur stelle nunquam apparent.

Secundus est parallelus parallelus] corr. ex paralelus G in quo maximus dies horarum est equinoctialium 12 15′ hic ab equinoctiali 4 15′ gradibus distat et describitur per insulam Taprobanem; hic etiam umbre duplicis est. Sol enim bis super verticem illorum fit qui sub eo habitant et gnomonas in meridiebus umbra tunc privat, quando ab estivali solstitio in utraque parte 79 30′ gradibus distat. Ita dum per hos 159 gradus fertur, ad australia, dum vero per reliquos 201, ad borealia gnomonum umbre protenduntur; hic qualium gnomon est 60, talium est equinoctialis umbra 4 25′, estivalis 21 20′, brumalis 32.

Tertius parallelus est ubi maximus dies equinoctialium est horarum 12 ½; hic 8 25′ ab equinoctiali gradibus distat et describitur per sinum Avalitum; umbre duplicis hic quoque est. Sol enim bis super verticem illorum fit, qui sub eo habitant, et gnomonas in meridiebus umbra tunc privat, quando ab estivali solstitio in utraque parte 69 partibus distat. Ita dum per hos 138 gradus fertur, ad meridiem gnomonum umbre protenduntur; dum vero per reliquos 222, ad septentrionem; hic qualium gnomon est 60, talium equinoctialis quidem umbra est 8 50′, estivalis vero 12 50′, brumalis autem 27 54′.

Quartus est parallelus in quo maximus dies est horarum equinoctialium 12 45′; hic distat ab equinoctiali gradibus 12 30′ et describitur per sinum Aduliticum; hic quoque duplicis umbre est. Bis enim Sol super verticem fit, et gnomonas in meridiebus umbra tunc privat, quando ab equinoctiali solstitio in utraque parte 57 50′ gradibus distat. Ita dum per hos 115 40′ gradus fertur, ad meridiem umbre gnomonum protrahuntur; dum vero per reliquos 244 20′, ad septentrionem; hic qualium gnomon est 60, talium equinoctialis umbra 13 20′, estivalis 12, brumalis 44 10′.

Quintus est parallelus sub quo maximus dies est horarum