PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 216r

Facsimile

equali in tempore singulas pertranseant quartas, motus vero epicycli qui ad zodiacum considerantur nequaquam, idque propter excentricitatem que in singulis supponitur, sin vero circa centrum similis cum centro excentrici positionis fiat, etiam restitutiones declinationum equali in tempore pertransibunt.

Nemo autem multiplex atque arduum nostrarum excogitationum instrumentorumque considerans difficiles huiusmodi suppositiones arbitretur, nec enim decet corporibus divinis humana conferre nec rationes rerum ita magnarum a dissimillimis exemplis petere, quid enim dissimilius rebus perpetuis eodemque se modo semper habentibus quam ea que nunquam eodem modo se habent, aut quod dissimilius dissimilius] corr. ex dissimili G his que a quavis causa impediuntur quam illa que nec a se ipsis quidem impediuntur, sed niti quidem quam maxime simpliciores motibus celestium suppositiones accomodare, et si hoc non procedit, eas que possibiles sint. Nam si apparentium singula consequenti suppositionum ordine ad unguem servantur, cur mirum videbitur posse huiusmodi varietatem celestium motibus accidere, presertim cum nulla ibi prohibitiva natura sit, sed tota commoda ad cedendum naturalibus singularum motibus, etiam si contrarii esse videantur, ut omnia per omnia illa simpliciter corpora late liquideque fusa et pertransire et perfici possint, nec solum in circulis id recte procedat, verum etiam in ipsis globis atque axibus circumductionum. Quorum etiam varietatem alternationemque quam in diversitate motuum habent sic arduam atque difficilem in constructis a nobis imaginibus videmus, ut motus sine prohibitione in his fieri non possint. In celestibus autem hec varietas ac alternatio a seipsa non impeditur. Oportet igitur simplicitatem ipsam celestium non ab iis que simplicia esse apud nos videantur iudicare, cum nihil apud nos inveniatur quod similiter simplicitatem habere omnibus hominibus videatur. Nam qui ita considerat, is nihil in celo simplex esse putabit, nec ipsam quidem primi motus stabilem simplicemque naturam. Nan cum ea quoque eodem semper modo se habeat, non modo difficile est, sed omnino impossibile ymaginem eius apud nos inveniri. Non igitur hinc, sed a natura ipsorum celestium incommutabilitateque motuum id iudicandum. Sic enim omnes illi motus simplices videbuntur et quidem multomagis quam que apud nos simplicissima esse iudicantur, cum nihil dif-