circumductio armillarum ab ortu ad occasum fiat in polis equinoctialis consequenter ad primam totius lationem.
Sic instrumento constituto, quandocunque Sol et Luna super terram videri poterant exteriorem quidem astrolabii armillam in illo gradu in quo Sol proxime tunc inveniebatur constituebamus, et armillam que per pollos est circumducebamus, ut, sectione armillarum que ad solarem erat gradum exacte ad Solem versa, utreque armille, que per medium signorum et que per polos eius est simul, se ipsas obumbrarent, vel si stella perspiceretur, in uno oculorum in altero laterum exterioris armille sub gradu qui opponitur in armilla que per medium signorum est posito, per oppositum atque parallelum circuli latus, quasi utrisque superficiebus ipsorum stella sit conglutinata, in eorum superficie superficie] corr. ex sperficie G perspiciatur. Alteram vero armillam que intra astrolabium astrolabium] corr. ex astrolabum G est ad Lunam vel ad illud quod queritur vertimus, ut simul Solem aut aliud quod … aliud] add. marg. G quodvis prospiciendo Luna quoque vel quicquid queritur per utraque foramina que in adaptato minore circulo sunt perspiciatur.
Sic enim et quem gradum circuli qui per medium signorum est per longitudinem obtineat, invenimus a sectione interioris circuli que fit per divisionem equipollentis ipsi circuli, et quot gradus ad septentrionem vel ad meridiem ab ipso distet, non ignoramus sicut in circulo qui est per polos eius tum per divisionem ipsius interioris astrolabii tum per inventam distantiam a medio foramine quod super terram est eius armillule que ad mediam lineam circuli signorum traducitur.
〈V.2〉 Capitulum II : De suppositione que ad duplicem Lune inequalitatem pertinet
Huiusmodi ergo simpliciter facta observatione distantie Lune ad Solem, tum ex illis que Hypparthus conscripsit, tum ex eis que nos observabamus, modo consone computationibus preposite suppositionis comprehendebantur, modo dissone, dissone] corr. ex disone G differebantque nunc pauco, nunc multo, sed cum magis atque magis et diligentius frequentiusque huius inequalitatis ordinem animadverteremus, intelleximus quod in coniunctionibus quidem atque oppositionibus semper aut nihil sensibile aut admodum parum erratur tantumque, quantum diversitates aspectus lunaris possent efficere. In quadraturis vero utrisque in minimo vel in nullo erratur, cum Luna vel in maxima vel in minima epicycli longitudine sit, in maximo autem, quando est in medio cursu, et prime inequalitatis differentiam maximam facit, et ad hec quando prima inequalitas in quavis quadratura subtrahendi vim habet, tunc etiam minor Lune locus