PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 126v

Facsimile

latitudinis ipsarum transitus qui ad circulum per medium signorum sunt eodem semper conservari, tum longitudinis in successionem progressus in equis partibus arcus equales pertransire. Usi ergo eodem rursus instrumento, quoniam circuli astrolabii huius in polis zodiaci circumferuntur, quotquot possibile erat perspicere usque ad stellas sexte magnitudinis observavimus, alterum semper dictorum astrolabii circulorum ad unam splendidarum stellarum per Lunam iam inventarum accommodantes in gradu zodiaci quem obtinebat, alterum qui totus seperatur, potestque secundum latitudinem quoque in polis obliqui huc et illuc transferri similiter ad stellam quam querebamus accommodantes, donec et ipsa per foramen propriis circuli similiter ut prima perspiceretur. Hoc enim ita facto, facile nobis utrique transitus stelle quam querebamus per circulum ad ipsam accommodatum demonstrabantur, cum longitudinis quidem motus per communem sectionem ipsius et circuli per medium determinetur, latitudinis vero per arcum qui ab eo intercipitur inter sectionem predictam et foramen quod super terram est.

Verum ut etiam hoc modo solide sphere constellationem expositam habeamus, in partes quatuor per tabulas ipsam distribuimus, apposuimusque in singulis signorum in ordine quidem primo formationes siderum, in secundo locos stellarum secundum longitudinem quos in principio imperii Antonini observando colligimus, quasi quartarum initium a solstitialibus equinoctialibus punctis rursus constituatur, in tertio distantias latitudinis a circulo per medium ad utranque partem borealem et australem congrue accommodatas, in quarto magnitudines stellarum locavimus. Latitudinis ergo distantie semper permanent eedem, longitudinis autem loci etiam aliorum temporum motum facile possunt ostendere, si congruentes interiecto tempori gradus quasi per unum gradum in centum annis moveantur, cum temporis quidem preteriti motus queritur, subtrahamus, cum vero futuri his locis, addamus.

Formationum autem signationes consequenter ad motum qui polos zodiaci determinatur in hac stellarum collocatione intelligende sunt. Precedentes enim ac antecedentes, aut succedentes sequentesque dicimus illas que zodiaci partes antecedentes precedentesque, aut sequentes atque succedentes situ obtinent suo. Australiores autem aut borealiores illas appellamus que propinquiores eiusdem nominis polo zodiaci sunt.

Formationibus quoque ipsis per singulas stellas non eisdem penitus quibus et prisci utimur, sicut neque illi antiquissimorum qui ante ipsos fuerunt formatio-