PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Ptolemy, Almagesti (tr. George of Trebizond)

Vatican, BAV, Vat. lat. 2054 · 164r

Facsimile

puncto linee AB annua restitutio epicicli per equalem motum ad successionem signorum fiat et quantum distat a puncto F centrum excentrici qui equalis temporis restitutionem ad precedentia facit. Usi autem sumus a〈d〉 ad] ab G hanc considerationem duabus maximarum distantiarum matutine vespertineque observationibus, cum ab utrisque distanciis medius motus quartam partem distaret ad eandem maxime longitudinis partem, in quo situ maxima proxime differentia inequalitatis zodiaci fit.

Quartodecimo ig〈it〉ur igitur] igur A anno Adriani Messori secundum Egiptios die xviii vesperi, sicut in observationibus Theonis invenimus, maxime a Sole distabat Mercurius remotior ad precedentia a stella que in corde Leonis est gradibus 3 50′, ut secundum nostra principia 6 20′ proxime Leonis gradus obtineret. Erat autem tunc medius Sol in gradibus Cancri 10 5′, ut maxima distantia vespertina fuerit graduum 26 15′.

In secundo autem anno Antonini Messori 23 sequente 24 in mane nos per astrolabium maximam eius distantiam observantes perspicientesque ipsum ad splendidam Succularum invenimus eum in 20 5′ gradibus Geminorum. Medius autem Sol erat in Cancri gradibus 10 20′, ut maxima distantia inveniatur graduum 20 15′.

His suppositis, sit per 10m gradum Libre diameter AFBG, ponaturque sicut in antecedente descriptione A quidem punctum ubi centrum epicycli sit, quando est in decimo Libre gradu, B autem sit centrum zodiaci, F vero punctum circa quod centrum excentrici ad precedentia circumducitur, primumque proponatur inveniendum quantum distet a puncto B centrum circa quod equalem motum epicycli ad sucessionem fieri dicimus.

Sit igitur illud I, et protrahatur per ipsum I linea que rectos ad AG lineam angulos faciat, ut per quartam partem a maxima longitudine distet, et in ipsa capiatur T centrum epicycli secundum observationes premissas, propterea quod etiam in ipsis medius Solis locus qui erat decimus Cancri gradus per quartam partem a maxima longitudine distat, descriptoque circa T centrum CL epicyclo, protrahantur a puncto B tangentes ipsum linee BC et BL, et coniungantur TC et TL et BT. Quoniam igitur in proposito medio loco matutina quidem maxima ab ipso distantia graduum esse supponitur 20 15′, vespertina vero 26 15′, erit angulus CBL talium 46 30 qualium quatuor recti sunt 360. Quare medietas etiam eius hoc est angulus CBT talium erit 46 30′ qualium duo recti sunt 360. Arcus ergo corde CT talium est 46 30′ qualium