PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 321

Facsimile

Textus II

Quae cum ita habent a primo initio accipiuntur quae universim nato conveniunt, a reliquis autem quae labentibus temporibus evenient leviora graviorave iuxta temporum succedentium quam dicemus distributionem.

〈Commentarius〉

Sensus est initium illud, id est, genethliaca constitutio significat, quae universim conveniunt nato, utpote, si erit ingeniosus, honoratus, pulcher gratus, dives, reliqua vero tria quae diximus, directio, divisio et progressio significant incrementa et decrementa horum. Memineris tamen divitias et honores, quoniam filii earum participes fiunt, nativitate filiorum et morte immutari, item coniugiis. At in coniugiis, ut dictum est, non solennitas illa et pompa animadvertenda est, sed primus punctus consensus eorum qui possunt.

Textus III

Cum vero sit humanae geniturae temporale aliquod exordium, natura quidem ipsius foetus, potentia vero et ut contingit cum foetus enitendo in lucem editur, si constet de sationis tempore ita ut illud vel casu vel observatione compertum sit, illud sane sequi convenit ad corporis animique peculiares peculires B conditiones coniectandas, considerando cuiusmodi sit effectionum quae tunc temporis sit astrorum constitutio. Semel enim in ni B initio cum pro ratione circumfusi coeli suam qualitatem semen induit, licet succedentibus temporibus corporatura diversa fiat, cum tamen propriam tantum materiam natura augescedo sibi conciliat, magis imitatur primum illum statum suum et peculiarem priusque impressam conformationem. Verum enimvero quando illud initium (ut fere evenire solet) ignoratur, a partu necessario accipiendum est, quod et ipsum maximum est, et hoc solo a priori superatur quod per illud etiam quae ante partum contingunt praescire liceat. Ac profecto si quis illud initium quis appellaverit, hoc vero quasi post principium magnitudinem huius tempore quidem inferiorem, aequalem vero atque adeo perfectiorem potentia constituerit; ut propemodum non abs re illa seminis humani, haec vero hominis appellari possit generatio. Siquidem multa etiam tunc infanti accrescunt, quae prius cum in utero materno materna B esset illi non aderant, atque haec peculiaria humanae naturae, corporisque configuratio. Licet illi nihil videatur novae qualitatis in partu accedere, hoc acquirit ut iuxta coeli circunfusi constitutionem in lucem aedatur, quum natura post maturitatem foetus ad convenientem situm similemque illi quo primum informari coepit partum urgeat. Ut merito et huius generis effectionum existimare conveniat significationem esse quae in partu contingit astrorum constitutionem, non ut effectricem omnino sane, sed quae necessario similimam efficiendi vim potentia complexa sit.

〈Commentarius〉