batur Graecia Magna in alio ethnicis seu Idolorum cultoribus, nam Iudaei unum Deum colebant, volebat videri Ptolemaeus quod Iudaei occupassent illas provincias, hocque studium fuerat regum ipsorum Aegyptiorum, ut eo praetextu quod et saepe fecerunt, Iudaeam invaderent.
Animadvertendum quod ad trigonos attinet atque leges Mahumeticam quae sub Marte est sibi adiungere Venerem vel Lunam, ut in triangulo visum est Venerem ob inexhaustam libidinem, diemque illi dicatum colunt, Lunam quod laboriosissimi sint atque vagi, eiusque in vexillis imaginem referunt. Ob utranque autem plures accipere uxores lex illa permittit. Iudaica autem Mercurium Saturno adiungit, unde ipsi maxime sunt industrii, loquaces et miseri, et parandae rei pecuniariae dediti. Christiani Iovi iunctum habent Solem, illiusque diem colunt dominicum, sicut et Iudaei Sabbatum propter Saturnum. Sol autem significat iustitiam et veritatem. Christiana autem lex plus continet veritatis, et simpliciores reddit homines. Idolorum lex Veneri Lunam adiungit orientalem, sicut Mahumetica occidentalem, ob id multos deos, multasque illorum formas fingebat pro varietate formarum Lunae. Observabat autem Calendas a noviluniis sumptas more totius Graeciae et antiqui ritus Romanorum. Inditum enim est unicuique legi, provinciae, genti, regno, civitati, familiae, denique domini cuique ut aliquid eorum observent quae a dominatrice stella significantur, vel etiam ipso nomine ad eam pertinent.
His itaque explicatis, reliquum est ut ipsorum signorum significata et mores, progenesi unicuiusque hominis utilia, ipsisque provinciis a Ptolemaeo descriptis correspondentia, subiiciam. Igitur:
Aries facit feroces, pervicaces, truces, audaces, impios, insidiosos.
Taurus voluptatibus deditos et munditiei corporis, florido vestitu utuntur, delicato victui operam dantes.
Gemini nobiles ac subimprobos, cogitantes, prudentes, intelligentes rerum omnium, sed maxime sapientiae et divinitatis, magi, arcanorum institutores, in mathematis plane excellentes.
Cancer facit mercatores, et bonos socios, et qui rerum affluentia gaudeant sunt tamen leves et morigeri mulieribus. Mulieres autem quibus signum hoc dominatur, viriles, imperiosae, contentiosae, laboriosae.
Leo constantes, benignos, amicitiaeque studentes, simplices, humanos, siderumque observatores.
Virgo facit optimos mathematicos, observatores syderum, et omnibus disciplinis aptos, ingeniosos, doctos, animorumque cultores.
Libra musicae et delitiis deditos et qui divitias congerant, calida sunt natura ad Venerem, mobilisque consilii.
Scorpio immanes, bellicosos, carnivoros, discriminibus obvios, neglectores vitae, seditiosos, improbos, denique et fallaces ac laboriosos.
Sagittarius simplices, munditiei et libertatis amatores, liberales, dexteros in negociis, et contractibus aptos.
Capricornus, deformes, foedos, immanes, ac mansuetudine morum et coniunctionibus alienos, sed in re paranda minime inertes.
Aquarius carnivoros, ictiophagos, pastores, et agrestem vitam, ferarumque similem agentes, immanes et tetricos.
Pisces liberales, mercatores attentos, faciles tamen in contractibus, simplicibus moribus, minime sordidos, popularem statum amant, consilio valent, et pulchrorum operum sunt artifices.