ocio, et libidini magis deditos. Mercurius varios et sagaces, dolosos, et avaros. Luna inconstantes, laboriosos, minime magnanimos. Saturnus quoque dominatur cicutae, halicacabo, apollinari herbae, mandragorae, scorpionibus, Sol aromatibus et acribus, Mars amaris et venenis quae ob calorem statim occidunt, Iuppiter dulcibus, Venus pinguibus, Mercurius falsis, mixtam enim talia habent naturam, Luna insipidis. Saturnus igitur iuxta hoc, pater est agricolarum et mendicorum, Iuppiter mercatorum, magistratuum, sacerdotum, Mars militum et tribunorum, Sol regum, principum, et aulicorum, Venus ociosorum, et coquorum, ac musicorum, et poetarum, Mercurius thesaurarios secundos, qui sunt a secretis, artifices omnes generaliter, scriptores et eruditos omnis generis, philosophos et professores, Luna nautas et nuncios significat. Iuxta hoc igitur solum ex primarum qualitatum natura ac mensura mixtioneque non propria, sed quae ex caloris magnitudine procedit, genera omnia effectuum in planetis dignoscuntur. Quae vero ex illorum commixtione fiunt, tot sunt et talia ac tam diversa ab illorum simplici natura adeoque mirabilia, ut qui non vim compositionis intelligat, vix credat haec fieri posse stellarum decreto. Tertia regula est, quod postquam haec a temperatura proveniunt, ita illa mutata, mitescunt, aut corrumpuntur.
Textus XXXI
Quae cum ita sese habeant, cumque quatuor sint humores, seu primae naturae duae foecundae et vivificae, nempe calidi et humidi, ex his enim omnia et coalescunt et roborantur; itemque duae exitiales et detrimentosae, aridi et frigidi, unde rursum dissipantur et debilitantur omnia. Tradidere similiter veteres et stellas beneficas esse, Iovem, Venerem, et Lunam eo quod temperatae naturae sint et in qua plurimum insit calidi et humidi. Stellas vero Saturni et Martis maleficas quod contrariae sint naturae et effectus, alteram enim frigidissimam, alteram ferventissimam esse voluerunt; in medio vero reliquerunt Solem et stellam Mercurii ut participes utriusque naturae, suosque effectus accommodantes illarum stellarum ad quas accesserint proprietatibus.
〈Commentarius〉
Cum docuisset primas qualitates harum stellarum, scilicet errantium, declarat, quae ex his sequuntur, eandem ferme quam et nos docuimus primarum qualitatum, quamvis eorum qui ante nos fuerunt opinionem sequutus. Par enim erat cum frigiditas atque siccitas solae essent privationes, nihil praestare praeter impedimentum. Itaque quae vel immodice frigida sunt, velut Saturnus, vel immodice sicca velut Mars, quem ferventem appellat, quoniam maximae siccitati immodica caliditas necessario, ut dictum est adiungatur, intemperata seu malefica appellat. Quae vero calido humidoque abundant, temperata atque benefica. In quibus igitur calor humido perfecte dominatur, ut in Iove, temperamentum est supremum, et benefica maxime, in quibus mediocriter propter humidi abundantiam mediocriter temperata, ut Venus, atque benefica. In quibus autem minime propter caloris parvitatem minime temperata, minimeque benefica, velut Luna. Manifestum est igitur quod Luna dum luminibus plena est, maximas adducit felicitates, quoniam calida satis est pro humidi ratione, ubi vero vacua, debiliter quidem nobis benefacit. Eadem ratio et in Mercurio, qui cum modo siccus sit, scilicet cum Soli aut Marti iungitur, modo frigidus, cum Saturno, maleficus erit atque intemperatus. Similiter