aspexerint, iucundos, blandos et utiles convictus significant; si maleficae, contentiosos, inverecundos, invidos. Similiter in discordi statu luminarium beneficae iis suffragantes non penitus convictum rescindi permittunt, sed redintegrant placant et conservant coniugale illud blandum et natura nobis inditam in comparem propensionem; maleficae autem non sine contumelia et execratione convictus perturbant et demoliuntur; siquidem Mercurius cum eis solus extiterit vociferationibus impropriis et accusationibus involuit; si Venus, adulteriis, incantationibus et his similibus.
〈Commentarius〉
Quatuor status explicat coniugum, primus cum luminaria utriusque geniturae consenserint, et beneficae illa aspexerint, maxime elevatae et receptae, et hic est optimus. Pessimus cum luminaria dissenserint, et maleficae supra illa elevantur. Duo sunt mali status medii, scilicet cum luminaria quidem consentiunt, sed maleficae respiciunt et praedominantur, et hi vivunt absque suspitione divortii, sed tamen in perpetua contentione et miseria. Alter status medius est cum luminaria dissentiunt, cum aspectu beneficarum, et tunc de divortio agitur attamen reconciliantur, et quietius prioribus vivunt. Pessimo statui, atque etiam duobus mediis Mercurius commixtus, cum sit author sermonum et linguae significatu, ideo merito adiungit aliis malis vociferationis et reliqua. Venus maleficis commixta iam exuit beneficae naturam, et vicem agit sacchari cum veneno miscetur, ob id igitur causam dissidii ostendit, adulterium, incantationem, et talia. Intelligit per adulterium non solum uxoris, sed etiam quandoque rarius concubitum viri cum aliena, seu sit incestus seu concumbat cum pueris et ita de aliis. Et postquam locutus est de legitimo coniugio, loquetur modo de quadam cohabitatione flagitiosa, quae multis modis fit.
Textus XXVIII
Quae vero alio quovis pacto coniugia contrahuntur reiicienda sunt in utrovis genere in astrum Veneris et Martem ac Saturnum. Congredientibus enim illis cum luminibus, cum familiaribus necessariis atque affinibus sive consanguineis convictus decernuntur; prout Venus erga alterutrum affecta fuerit, si enim erga Martem cum coniuge iuvene quandoquidem in mutuis signorum trigonis alternatas habent altitudines, erga Saturnum cum seniore, nam in mutuis trigonis rursus vicissim domos possident. Unde Venus cum Marte plane amatorias affectiones producit, quibus si Mercurii stella accedat, non sine divulgatione; in promiscuis et familiaribus signis, Capricorno et Piscibus, fratrum et cognatorum coniugationes decernuntur. Et Luna si in virorum genituris ad haec accurrat, significat cum duabus sororibus aut consanguineis congressurum, si vero in mulierum generali constitutione Sol, duobus fratribus aut cognatis.
〈Commentarius〉
Ut Luna et Sol coniugia legitima significant, ita Venus convictus, qui ex amore procedunt. Quocirca nil mirum plus scorta diligi plerunque sex uxoribus, aut maritis. Amor enim scortorum a Venere est, quae immodicam decer