PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 391

Facsimile

in uno illorum angulorum, et vadat ad unam stellam ex his applicando ei, et hic est pessimus.

Secundus modus principalis, quando Luna fuerit in altero istorum angulorum post Martem, vel Saturnum et eisdem angulis.

Tertius modus quando loco Lunae fuerit Sol, et ante ipsum Saturnus, vel Mars in angulo, tunc significatur ex quocunque horum trium modorum coecitas in altero oculorum. Nota quod per centra intelligit, ut alias dixi cuspides angulorum, ut non intelligas fines ipsorum angulorum. Nam angulum vocat γωνιὼν, anguli autem summitatem κέντρων Graece Ptolemaeus.

Circa secundum modum potest esse triplex sensus. Primus est, ut Luna sit post maleficas, sicut etiam Sol, Venus ascendat primus gradus Arietis, et Mars sit in tertio gradu, et Luna in quinto, vel sexto eiusdem et hoc modo legit Haly et sic non differt a modo Solis. Sed non videtur verisimile, quia Ptolemaeus facit differentiam inter modum Solis et modum Lunae. Et etiam quia in verbis sequentibus dicit quod maleficae debent esse matutinae ad Solem, et vespertinae ad Lunam at sic essent matutinae etiam in comparatione ad Lunam. Praeterea quomodo possunt ascendere ad Lunam, nam neque motu diurno, cum antecedant ipsam Lunam, nec proprio cum Luna sit velocior illis? Secundus sensus est, ut gratia exempli, Luna sit in decimo gradu Arietis in occidente, sit autem gradus occidentis, quartus Arietis et Mars sit in oriente, in duodecimo gradu Librae, tunc Luna erit occidentalis a malefica, et tamen malefica ascendet motu diurno ad ipsius Lunae oppositum quia Luna est propior angulo, quam malefica. Et iste modus posset esse verus, quia stat cum litera et veritate rei. Tertius sensus est ut legatur litera hoc modo, amplius quando Mars aut Saturnus ad Lunam in angulis situm, et orientalem ipsi occidentales ascenderint, utpote quod Luna sit in primo gradu Librae, et ascendat vigesimaoctava pars Virginis, et Mars sit in tertio vel quarto gradu Librae. Tunc Mars ascendit ad locum Lunae motu diurno et posset etiam dici orientalis in comparatione ad Lunam non mutando literam, quia posteriora sunt propinquiora orienti quam anteriora. Veluti si ascendat decima pars Arietis, sexta pars est propinquior orienti et dicitur magis orientalis quam quarta pars et quarta quam prima. Sed hoc modo oporteret capere orientale sub alio significato. Quidquid sit, intellectus literae Ptolemaei debet capi sub tertio, vel secundo sensu, et non sub primo, quia etiam sub his duobus sensibus ultimis respondet experimento et rationi. Ratio autem talis est, pona-