Modus tamen Ptolemaei ut dixi est, facilis in operando, et clarus, et habet evidentem rationem. Sumpto enim puncto utpote Luna in duodecima parte Piscium, si constituatur in ascendente palam est, quod in medio coeli erit, partes 11. Sagittarii, igitur ascensio recta illius loci est, partes 260. minuta 12. Cum vero eo pervenit 12. partis Piscium, tunc ibi erit pars aequinoctii, quae illi correspondet ex recta ascensione, partes 343. Minuta 15. igitur dum duodecima pars Piscium, ascendit ab hotoscopo ad coeli medium, ascendunt ex aequinoctii circulo partes 83. minuta 13. quae sunt differentiae. Cum ergo Luna gratia exempli est, in aliquo situ ita quod medium coeli sit 19. pars Capricorni palam est, quod tum est etiam ibi pars ex aequinoctii circulo ei correspondens puta pars 321. minuta 27. igitur iam ascenderunt ad coeli medium, partes 61. minuta 15. Cum ergo partes 61. minuta 15. sint gratia exempli, totius ascensus ab horoscopo ad coeli medium, qui est partes 83. minuta ferme tres, quartae partes, igitur Luna peragra ab horoscopo ad eum locum quartam partem, semicirculi sui diurni, id est, unam horam cum dimidia, ergo non oportet ad inveniendas horas temporales distantiae loci a coeli medio, quaerere horaria tempora, nec ascendentis, tum nec promissoris, sed significatoris, seu potius arcum semidiurnum, et distantiam eiusdem loci per ascensionem rectam a coeli medio.
Modus tamen Ptolemaei ut dixi est, facilis in operando, et clarus, et habet evidentem rationem. Sumpto enim puncto utpote Luna in duodecima parte Piscium, si constituatur in ascendente palam est, quod in medio coeli erit, partes11. Sagittarii, igitur ascensio recta illius loci est, partes 260. Minuta 12. Cum vero eo pervenit 12. partis Piscium, tunc ibi erit pars aequinoctii, quae illi correspondet ex recta ascensione, partes 343. minuta 15. igitur dum duodecima pars Piscium, ascendit ab hotoscopo ad coeli medium, ascendunt ex aequinoctii circulo partes 83. minuta 13. quae sunt differentiae. Cum ergo Luna gratia exempli est, in aliquo situ ita quod medium coeli sit 19. pars Capricorni palam est, quod tum est etiam ibi pars ex aequinoctii circulo ei correspondens puta pars 321. minuta 27. igitur iam ascenderunt ad coeli medium, partes 61. minuta 15. Cum ergo partibus 61. minutes 15. sint gratia exempli, totius ascensus ab horoscopo ad coeli medium, qui est partes 83. minuta ferme tres, quartae partes, igitur Luna peragra ab horoscopo ad eum locum quartam partem, semicirculi sui diurni, id est, unam horam cum dimidia, ergo non oportet ad inveniendas horas temporales distantiae loci a coeli medio, quaerere horaria tempora, nec ascendentis, tum nec promissoris, sed significatoris, seu potius arcum semidiurnum, et distantiam eiusdem loci per ascensionem rectam a coeli medio.
Quia tamen alia est ratio loci, alia directionum, et partis adiiciendae, vel adimendae, ideo pro constitutione domorum antiquo more, et quia divisio illa est facta iuxta motum naturalem, scilicet per circulos transeuntes per polos mundi, quorum motu variantur ipse domus, observandum primo est quod idem est, si addideris ascensioni rectae medii coeli sexcuplum temporum horariorum ascendentis, et totius ascensionis, tamquam rectae sumpseris punctum eclypticae correspondens in tabula ascensionum rectarum. Id enim punctum erit ascendens, vel si partes 90. id est, sexcuplum horariorum temporum aequalium addideris ascensioni rectae medii coeli et totius, tanquam obliquae ascensionis inveneris punctum eclypticae in tua regione, illi respondas, nam id erit ascendens propositum, ideo commutantur et hoc supra declaratum est. Ex quo etiam praeter quod medium coeli tantum distat per ascensiones ab oriente, quantum per descensiones ab occasu.
Ut ergo habeas hanc rationem antiquo modo collocandi signiferi in circulis horizonti correspondentibus, divide distantiam rectam a coeli medio significatoris per horaria tempora ascendentis, et quod exit est numerus horarum et minutorum distantiae tertii modi. Velut volo distantiam Lunae in octava genesi a coeli medio, distantia a coeli medio recta, est partes 53. minuta 23. quam divido per horaria tempora ascendentis, quae fuerunt partes 17. minuta 22. exeunt horae tres minuta quinque et ita Luna est quasi in medio undecimae domus, et vitae significatrix, et hoc magis respondet experimento, quam quod sit in duodecima iuxta circulos positionis ob causas duas dictas, scilicet motum coeli et regionis nostrae distantiam a signifero. Et si velis distantiam Lunae ab ascendente, detrahe horas tres, minuta quinque, a sex horis, relinquuntur horae 2. minuta 55. distantiae quaesitae. Et similiter si voluero distantiam, Saturni ab ascendente in eadem genesi, accipio descensionem rectam puncti oppositi eius, quae est partium 160. minutorum 42. quam minuo ab ascensione recta medii coeli relinquitur, partes 29. minuta 3 quae divido per horaria tempora occidentis quia est in parte occidentali, et sunt partes 13. minuta 40. prodeunt horae 2. minuta 17. distantiae a meridiano, quare ob occidente subtracti horas 2. minuta 17. ab horis sex distabit, horae 3. minuta 43. Idem habebis si ascensionem rectam Saturni dempseris ab ascensione imi coeli relinquentur partes 29. minuta 3 quae divisa per partes 13. minuta 40. horaria tempora nocturna ascendentis, quia Saturnus est sub terra prodeunt, horae 2. minuta 17. ut prius et distantia ab horoscopo horae 3. minuta 43. In quarto modo perages ad unguem, ut in 3. dividendo per horaria tempora significatoris, diurna nocturna orientalia, occidentalia loco horoscopi.