PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 305

Facsimile

tumdecimum gradum distantiae a Sole, quod minimum est spacium in quo videri possit. Idem Plinius docuit sua aetate Vespasiano et Tito tertio consulibus visum bis deliquium in duodecim diebus, quod vix omnino fieri potest, sed errorem esse existimo in dierum numero, nam constat quod tantum spacii Luna peragrare non potuerit, quantum est ab oppositione ad coniunctionem, seu a coniunctione ad oppositionem in duodecim diebus, nisi hoc modo intelligatur, quod gratia exempli, ex oriente Sole decimaseptima Septembris, facta fuerit eclypsis Solis (diem enim Romani ab exortu Solis inchoabant) et quod vigesimanona ante diluculum trigesima diei visa sit eclypsis Lunae, nam sic erunt tredecim dies re, nomine autem duodecim. Imo plusquam tredecim dies propter noctis elongationem, circa secundum sensum est, ratio Galeni sumpta de diebus criticis in tertio dierum criticorum. Verum quia talis ratio reiecta fuit a nobis, illam dimittimus. Illud quod maiori consideratione dignum est quod Luna latiret tribus diebus, etiam per tres differt opus suum aut accelerat, quo in casu multi qui quarta die ante novilunium aegrotant persaepe moriuntur, aut diuturno morbo laborant.

Sextum est quod ex tertio sensu verborum Ptolemaei elicitur et est ratio dierum criticorum salutis aut mortis, longitudinis aut brevitatis morbi, pravitatis, aut facilitatis eius et haec talis est. Prima hora et momento qua quis aegrotat statue figuram octo laterum, ut vides in exemplo, et cuilibet domui dabis quadraginta quinque partes, et videbis locos et aspectus planetarum ad initia domorum inde cum Luna pervenerit ad initium secundae domus, statues ascendens, ut prius, et ita videbis res mirabiles comparando secundam et tertiam et quartam figuram, usque ad octo ipsi primae figurae. Velut in tribus exemplis, quae subiiciam, quorum primum est unius qui aegrotavit et sanatus est, alter aegrotavit et obiit, tertius vulneratus est vulnere quod mortale non videbatur ab initio, et tamen obiit.

Igitur Ioannes Antonius de Campionibus, aetatis annorum circiter triginta ex itinere aegrotavit, primum quidem, ut visus est, leviter usque ad quartam diem quod Luna esset in sextili Veneris, et Venus illam reciperet. Nam Venus erat in suis dignitatibus. Quod enim recipiat planeta planetam non sufficit ut alter in alterius sit dignitatibus, nam sic in omni figura multi reciperentur planetae, sed quod praeter id dominus loci illum bene dispositus aspiciat, vel mutuo sint in dignitatibus, seque aspiciant, vel quod benigno aspectu se aspiciant, licet eorum alter sit male affectus. Quod vero servari deberet ostendebat Luna validissima in Tauro in sextili Veneris dominae loci magnitudinem morbi, quod esset prope combustionem radiis destituta et lumine. Et quia Luna erat cursu valde tarda, morbus non est visus accipere incrementum, remorante etiam ut dixi Venere. Quamobrem Lunae motum singulis diebus adiicere oportet, ut sciamus quo loco sit unaquaque die, et qualis etiam singulis diebus sit in eius motus. In Mercurio autem adiicere oportet motum in prima die et quarta, et septima, et undecima, decimaquarta, decimaseptima, et vigesima, quoniam et ipse multum quandoque paucis in diebus cursum suum variat. Etsi oporteat ultra vigesimam extendere facias per dies criticos, qui sunt vigesimus quartus, vigesimus septimus, trigesimus primus, trigesimus quartus, trigesimus septimus et quadragesimus. Similiter et reliquorum quinque planetarum motum adiiciens praesentem. Sufficiet enim ob parvam varietatem quae in tam paucis diebus contingit atque haec omnia nos perfecimus, ut vides non solum in exemplo hoc, sed et duobus sequentibus. Igitur ut ad rem revertar, Luna attigit partem vigesimamquintam Geminorum in diebus tribus horis decemocto ferme ob motus tarditatem, unde protracta est quarta dies, tunc vero occurrit Iovis et Martis sextili in Leone, et cum stellis humidis, ideo factum est incendium magnum et turbulentia in urina, quae ob pro-