PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 415

Facsimile

pertinent nihil ferme, sed in his quae iam sunt, debiles significat effectus ut in qualitatibus animi et corporis. In corporis tamen temperatura et qualitatibus significat adustionem, similiter et in morbis, praecipue autem Mars.

Quod vero ad praefentis textus expositionem attinet facilis est intellectus nam tria iubet considerare locum Lunae et Mercurii, angulos, et maleficas, cum igitur ambo illa, scilicet Mercurius et Luna inconiuncta opprimuntur, in angulo a maleficis et maxime in orientali, deinde in occidentali, post in sexto loco, morbos animi significant, et maxime si una malefica duos locos oppresserit, aut duae maleficae unum, aut duae duos, vel coniunctione, vel oppositione, vel quia circundent, vel quadrato quod est ultimum et minus malum.

Textus LXXVI

Verum enimvero quae insigni intervallo a mediocritate dissident, eam videlicet aut superantia aut non attingentia ac veluti morbosa ex omni parte ac secundum universam mentis constitutionem, hanc habent velut in tabula explicatam summatim considerationem. Epileptici plerunque fiunt, quotquot Luna et Mercurio nulla familiaritate cohaerentibus in orientali finitore, Saturnum perdiu, Martem vero noctu sustinent intuentem praedictam figurationem. Furiosi vero, quando praeter ea quae dicta sunt e diverso Saturnus nocte, Mars die figurationi dominatur, potissimum in Cancro, Virgine aut Piscibus. Daemonio plecti nascuntur et lunatici, quando sic constitutae maleficae Lunam praehendunt ad Solis radios properantem, Saturnus quidem cum Sole congredientem, Mars vero oppositam, maxime in Sagittario et Piscibus.

〈Commentarius〉

O〈b〉servandus est ordo quoniam comitiales minus affici existimat, furiosos deteriores, daemoniacos pessimos. In comitialibus igitur tres conditiones requiruntur, quod Luna et Mercurius non simul configurentur, secunda quod Saturnus de die, vel Mars de nocte sint in ascendente, tertia quod malefica, quae est in ascendente, vel aspiciat Mercurium et Lunam, vel elevetur super illos, vel dominetur locis eorum. Manifestum est autem quod cum Mars sit nocturnus, et Saturnus diurnus, minus male agunt, quam Saturnus de nocte et Mars de die. Nam Saturnus de nocte immensam generat frigiditatem, et Mars de die caliditatem, Ideo solum facta commutatione habemus per tres easdem conditiones signa stultitiae, quae tamen augentur per Cancrum, Virginem et Pisces, quia talia signa, scilicet Cancer et Virgo significant studiosissimos, quia in Virgine geminatur virtus Mercurii, ob domum et altitudinem, et Mercurius significant animam rationalem, ut dictum est, et Cancer est domus Lunae, et altitudo Iovis, et Luna significat animam imaginantem et sensibilem, et Iuppiter significat cultum, et ideo Cancer significat eos, qui excolunt proprie animam, et studiosos disciplinarum et rerum publicarum, sicut Virgo potius rerum artificiosarum et minoris utilitatis. Cum igitur corruptio accidit in his signis significat stultitiam, sicut studiosi frequentius et magis insaniunt, quam caeteri. Et etiam quia ista signa non sunt fixa, neque sanguinea, quae duo maxime a stultitia remota sunt. Similiter etiam Pisces, quia cum sit domus et exaltatio beneficarum, corruptio quae accidit in illo est maior, et maxime quia Pisces sunt signum stultum et absque sensu. Et ideo furor qui contingit a Piscibus non est eiusdem rationis cum furore, qui contingit a Cancro et Virgine, quia a Piscibus contingit quidam stupor et amentia, a Cancro ve-