lefica fuerit in decima, vel prima, vel undecima, vel secunda, significabit brevem vitam, si in quarta, vel septima, vel cadentibus valetudinarios solum decernit. Et hoc declarat per tres modos, quando Mars exaltatur supra Solem, et quando Mars exaltatur supra Saturnum, et quando Saturnus adversatur Soli et hoc pro natura signorum, quae declarabitur in fine quarti libri. In matre vero loco Iovis et Veneris, qui possunt conciliari Soli vel Saturno, ponit Iovem, qui potest conciliari Veneri vel Lunae, vel Venerem, quae Lunae conciliatur. Est vero aliud discrimen quia Saturnus vel Mars destitutam Lunam, vel Venerem oppugnantes brevem vitam significant, cum fuerint in eisdem angulis, decima, vel prima vel succedentibus. Sed ita tamen ut sint aucti cursu, sed si fuerint diminuti cursu seu tardi, vel in aliis locis solum significant morbos, unde colligitur quod si fuerint tardi cursu, et in cadentibus locis non valetudinarias efficient, id est quae perpetuo ferme affligantur morbis, sed solum ad vices frequentius aegrotabunt.
Textus XIIII
Amplius observare convenit die maxime Solem ac Venerem, nocte Saturnum et Lunam. Quod reliquum est in diligentiori eventuum exploratione conveniens sane ac proximum erit patris aut matris locum qui se pro tempore obtulerit tanquam orientem ponere caeteraque quasi proposita parentum genitura, iuxta eas quas deinceps trademus de praecipuis generibus rerum et eventuum inductiones deprehendere. Meminisse autem et in his et in caeteris oportet constitutionis contemplantes uniusve modi sint an diversi contrariarumve effectionum illi qui dominium locorum quaestionis obtinent, qui pluribus affluant ad unumquodque negocium spectantium virium suffragiis, ut rei significandae praesint ut eorum naturae convenienter iudicemus, aut aequilibria cum sunt suffragia, si una fuerint imperantes, id quod ex diversarum naturarum mistura conflatur prudenter ratiocinabimur.
〈Commentarius〉
Sententia est quod oportet significatorem tempori congruentem ponere in ascendente, scilicet Solem de die, vel Saturnum de nocte, et collocare figuram et planetas velut vides in exemplo octavae figurae ex qua extraximus figuram patris, prout vides. Dicit ergo, oportet ut postmodum illam iudices, velut alias genituras ad unguem considerando illos qui praesunt, quia sub uno quatuor generum. Aut enim sunt concordes in significando et tunc oportebit statuere secundum naturam vincentis et excessum, super contrarium significatorem. Aut aequaliter possunt, et tunc nihil decernunt. Aut alternatim significant de quo dicet in sequenti textu. Ex quo sequitur quod Ptolemaeus mira arte usus sit in hoc libro, qui tanta brevitate satisfacit omnibus quaesitis copiose, nam si bene animadvertatis, factis duabus figuris altera pro patre, altera pro matre, bis utitur toto libro ad diiudicandum illas. Ita de fratribus, filiisque. Manifestum est igitur ex hoc primum cur filii patri similes extant plerunque, scilicet cum Sol in centro horoscopi fuerit in diurna genitura aut Saturnus in nocturna. Eodem modo filia matri similis cum Luna in nocturna genitura, aut Venus in diurna in centro horoscopi fuerint, tunc enim erit utriusque geniturae figura eadem et fortuna et reliqua pene similia.
Fratres inter se similes erunt, cum significatores fuerint in communibus signis seu bicorporeis, nam plures habebunt eundem significatorem et eandem