num terrestrium quaeque loca signiferi et quae stellae commendationem habeant et quales suis in locis certis temporibus significationes futurorum dentur.
〈Commentarius〉
Ostendit duo quae scitu necessaria sunt, primum ut sciamus loca in quibus effectus debet contingere et hoc dicit scitur ex duobus, ex dominio signorum super partes terrae, et dominio stellar〈u〉m supple tam errantium, quam fixarum. Sed dices, etiam nonne ex initiis urbium? Respondeo quod Ptolemaeus illis initiis parum tribuit propter tres causas, prima quia talia initia sunt ex voluntate hominum, et non a natura. Et ideo sunt corrupta. Secunda, quia sunt maxime incerta, paucarum enim aut forsan nullius urbis vera origo habetur. Tertia, quia saepius augentur, minuuntur, reaedificantur, restaurantur, et legibus de novo formantur. Et modo vicem subeunt simplicis civitatis, modo principes fiunt plurium urbium, modo caput regni evadunt. Deinde dicit quod oportet etiam scire tempus talis eventus in talibus urbibus et locis, hoc autem quomodo docet dicens.
Textus VII
In coitu quidem luminum defectus, errantium vero in stellarum motibus ortus et statio.
〈Commentarius〉
Stationes |
|||||
♄ |
♃ |
♂ |
♀ |
☿ |
|
110 |
120 |
130 |
30 |
17 |
Gradus |
Distantia a Sole |
|||||
Tribus modis locos designari docet, primum quidem cum in coitu luminarium eclypses seu Solis seu Lunae contigerint, tunc enim magni effectus fiunt. Et non simpliciter loca sed in quibus magni effectus fiunt designantur, nam duplici causa ex eclypsibus magni contingunt effectus, tum quia Sol et Luna in eadem linea eclyptica sunt et aequaliter ab utroque polo distante, vel omnino valde prope tum quia lumen illorum quod adeo mortalibus est necessarium aut tollitur, aut aufertur, aut altero horum modorum imminuitur. Secundus modus est in reliquis errantibus cum primum exoriuntur et apparent. Exortum intelligit heliacum, hoc autem inferius exponetur, nam de propriis loquitur temporibus. Ortus autem heliacos quales sint docuit in 13. Magnae compositionis ipse Ptolemaeus, scilicet visionem et occultationem de quibus plane in tertio libro agam. Hic autem solum suspiciat errantium stationes crassiore minerva subiecisse. Ut etiam motus incrementa et diminutiones superius in enarratione et tabula, sed illa exacta est. Ergo oblata genitura licet coniicere si solum motus velocitas aut tarditas doceatur etiam in Venere et Mercurio, quali in statu sint. Nam orientales inferiores veloces ascendunt in parvo circulo, et ad Solem redeunt ut abscondantur est quia aucti sunt lumine et motu, et in superiore parvi circuli parte, ideo sunt in bono statu donec latuerint. Inde etiam occidentales motu aucti postquam Solis radios exierint. At occidentales motu tardi in pessimo sunt statu, absque dubio lumine et motu diminuti et proximi ut abscondantur. In mediocri autem orientales postquam apparuerint, lumine et motu diminuti. In stationibus autem si quis certior esse velit, consultat ephemerides. Ita fiet ut ex sola motus qualitate et loco planetae situm agnoscas, in parvo circulo motus, differentias et locos. Et ex his ortus et occasus ac vires. Sed ut ad pristinum propositum redeam, Ptolemaeus declarat iudicia temporum in magnis eventibus, sumi debere ex eclypsibus. Partium vero temporis quae inter eclypses intercipiuntur exstationibus atque exortibus heliacis planetarum. Ex quo ma-