PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 263

Facsimile

cretorum existunt. Quia vero infinitum, hoc est neque fieri potest ut uniuscuiusque temperaturae peculiare decretum doctrina comprehendat omnesque simpliciter aliquis cuiuscunque modi configurationes, tam multiplicis praesertim rationis exequatur, relinquendum merito est haec pars mathematici in singularum rerum iudiciis gnavitati ac industriae.

〈Commentarius〉

Duo proponit quae dixeramus, tertium quoque in sequenti adiungit textu, primum igitur est de puritate naturae ipsius planetae, utpote quod sit in signis similibus sibi itemque in bono habitu erga Solem. Ex quo patet quod planetae sunt similes magistratibus et Sol regibus, cum magistratus est in gratia regis utitur plene sua potestate. Si vero in illius iram aut odium inciderit boni nihil facit, mala quoque implicat. Secundum est, ut non aliis misceatur planeta. Si vero aliter contigerit, per haec enim multa alia intelliguntur, utpote quod ab angulo decidat, quod Lunam venientem ad se non excipiat, sed sit orientalis ab illa, debilis prorsus erit et infoelix. Circa quod notandum est, quod apud Ptolemaeum non sunt nisi quinque genera status planetarum, primus est quo ad Solem, secundus quo ad Lunam, tertius quo ad stellas, et hic est duplex, fixas, et errantes et horum unusquisque triplex est, coniunctio et est ratione polorum zodiaci et ferri in uno circulo, vel respectu verticis, id est, finitore vel respectu polorum mundi, et est in parallelis aequinoctialis, vel respectu utrorumque, id est, verticis et polorum mundi, et est ferri in meridiano. Quartus est quo ad partes coeli, et hic est duplex ratione naturae signorum, et ratione dominii. Quintus et ultimus est ratione mundi et hic est duplex, vel ratione quatuor quartarum, vel ratione propinquitatis ad angulos. Potest et addi sextus, sed de hoc non invenio quod immutet robur. Et est latitudo ascendens vel descendens, meridiana vel borealis, magna vel parva. Dicit ergo quod hanc mistionem vel remissionem qualitatum aut argumentum impossibile est penitus describere, quod etiam Galenus in libris methodi, et Avicenna quarta primi testati sunt. Illud ergo industriae et labori cum iudicio hunc gnavitatem appellat relinquendum Ptolemaeus docet. Et hoc est quod recte dixit Hermes in Centiloquio ἀπὸ σοῦ καὶ ἀπὸ τῆς ἐπιστήμης. Id est, scientia astronomica ex astris habetur, et ex industria, iudicioque tuo.

Textus XLVIII

Sed hoc diligenter observabimus quis sit stellarum principum decreti respectus et regionum ipsarum ac urbium in quibus significationes cadent.

〈Commentarius〉

Declarat tertium quod supra dixi, et est quod oportet etiam observare robur stellarum, quae illis dominantur, utpote si e directo sint vel supra capita illorum ferantur, validiores enim effectus facient. Unde regiones quae aequinoctio proximae sunt magis ab erraticis afficiuntur, quae vero a borea vel austro positae sunt, minus ab erraticis afficiuntur, generaliter etiam minus a deliquiis eadem causa, ab inerrantibus autem magis. Aliud quod magis refert quod stella dominatrix loci deliquii si loco significato dominetur minus affert malum, seu locus ille fuerit civitas, seu provincia, seu fuerit homo et hoc est quod dixit Hermes in Centiloquio (Cum Mars coniunctus fuerit in Leone cum ascendentis domino corpore ipso natus cremabitur, nisi Mars ipse dignitatem habuerit in ascendente vel benefica fuerit in octava). Ecce vides quod planetae non nocent tantum ubi dominantur, sicut etiam videmus in malis principibus, qui non tam male tractant suos proprios subditos, quam alienos.