PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 485

Facsimile

6 Saturnus Mercurio iunctus oppositus, aut ex quadrato in serpentibus, aut terrestribus, venenatorum ictu.

7. Saturnus Mercurio, ut dictum est et Veneri congrediens, ex veneficio, et foeminarum dolis.

8. Saturnus occidens et Lunam sequens, Arabes legunt praecedens, suffocatos igne vel aqua.

9. Saturnus Lunae in aqueis signis, aut Virgine configuratus, aquis suffocandos.

10. Saturnus Lunae in Argo configuratus, naufragio mergendos.

11. Saturnus in occidente seu Soli, seu Lunae oppositus, mortem in carceribus nuntiat.

Nunc vero subiicienda sunt, quae ad amplificationem praedictionis et textus pertinent, nam verisimile non est primum solum his modis violentam mortem Saturnum inferre, nec etiam omnes, qui istis modis moriuntur sic necessario Saturnum habere collocatum. Tria igitur requiruntur ut Saturnus sic occidat, primum ut infestus sit loco mortis, aut domino eius, secundum ut sit in quadrato, vel opposito luminaris, aut Mercurii saltem, ita tamen ut Mercurius sit dominus loci mortis. Tertium non est generale, sed tamen ut plerunque sit in occidente, ne angulo coeli medii.

Observandum quod Saturnus maxime offendit in occidente, quia occidens habet vim septentrionis ut visum est et est frigidum et laetiferum, et haec est natura Saturni, ideo nullo in loco Saturnus tantum offendit quantum in occidente, sicut nullo in loco Mars quantum in medio coeli. Hic enim locus meridiei vicem gerit et est calidus, et siccus, et natura Martis similiter est calida et sicca ideo ibi furit Mars, et maxime quia est in sublimi. Ideo hac ratione par est Iovis vim in oriente confirmari et quasi ibi planetam illum gaudere.

Observandum etiam est cum dicit congressum intelligi debere coniunctionem, quadratum, aut oppositionem, sicut exposui in sexto modo, ubi textus dicit (configuratus Mercurio) pro eodem autem accipio congredi et configurari. Sed praeter id intelligitur quod sint etiam in intuentibus gradibus, non dico signis, aut imperantibus, et obedientibus, et maxime quod Saturnus sit in imperante, alius planeta, qui afficitur in obediente. Et si non sit gradus exquisitus, sit valde prope, ut in septima genitura Saturnus aspicit Mercurium, sed uterque est secundum naturam loci mortis, qui est in Libra.

Tertio diligenter advertendum, quod alia est ratio mortis naturalis, alia violentae in morte naturali sicut contingit ei, qui famem patitur, aut venenum iam sumpsit, ipsa perficitur statim, ut causae interimentes aphetae occurrunt, cum consensu tamen exitus annorum et revolutionis stellarum, ut superius habuimus. At in violenta morte contingit secus, sed fit ut in eo, qui vult aliquem occidere, expectat centies occasionem, quae cum evenit invadit et occidit et quando non occidit, sed vulnerat tantum, quandoque etiam ille effugit. In astrum quod debet perimere violenter, est paratum in omnem occasionem, ideo infligit pericula, et metus in eo genere saepius, antequam occidat. Fuit paucis ante annis tabellio quidam, qui bis suffocationis periculum incurrit, ubi cum plures alii essent nemo periculum subierat, tertio post aliquot annos suffocatus est, ubi etiam multi transierant, imo servus suus ante eum et absque damno et periculo. Ita homo potest faciliter fati genus praesentire cum viderit pericula manifesta in eo et damna etiam. Caveat tamen quia idem significator multa genera mortis significat, quae nobis videntur valde diversa, et tamen inter se sunt affinia, ut strangulatio, suffocatio in aquis, et a ruina. Item ruina et casus ab alto multum differre videntur, et tamen sunt affinia, sicut etiam cum his ictus a machina procul. Similiter venenum, morsus canis rabidi, et veneficium inter se. Et item casus ab equo, et ab alto, et morsus canis in-