illi reconciliabuntur. Sed sic iure dices omnibus erunt inimici et amici perpetui? Non tamen ita est ut quibusdam malis mendicis aut miseris, velut de Timone fertur, evenit. Verum causa est quod in horum genituris loca sint opposita, aut inconiuncta. Erunt autem opposita his, quibus Luna in opposito Solis extiterit, nam his fortunae pars etiam ascendenti opponetur, itaque quicunque loco habebit principalia, cum uno horum concordantia, habebit cum reliquis contraria, aut inconiuncta.
Sed nunquid eadem iisdem, ut Sol Soli Luna Lunae? An sufficit unum horum cum uno iunctum coniunctum habere, aut dissidem? Videtur quod eundem oporteat esse ob duas causas, prima quod non essent eodem iuncti amicitiae genere, sed diverso. Secunda quod quilibet nimis numerosos amicos haberet ac inimicos, si locorum diversorum coniunctio, aut disiunctio sufficeret.
Sed vel sic quilibet etiam plures haberet, aut amicos veros et perpetuos, aut exitiales hostes quam videamus? Respondeo quod oportet primo concurrere patriam, et consuetudinem, et familiarum consensum, et fortunam, et congressus planetarum a quibus ut novae creantur, quae iam non erant amicitiae, vel inimicitiae, ita iam factae dirimuntur his congressibus.
Veruntamen Ptolemaeus non hoc vult docere nos hic, quinam sint, quibus plures sunt amici, vel inimici, aut pauci, aut si constantes, aut inconstantes sed iam praesupponit personas ipsas, vult autem inquirere an illae sint amicae vato, vel inimicae, aut dolosae in amicitia constantes, aut inconstantes. At vero generaliter id novit quod prudentes, fortes, potentes, nobiles, opulenti plures, et meliores, et magis constantes, ac potentiores habent amicos ut contra, qui omnibus his carent. Et patientia plurimum cum possit ad amicitiam, ex huiusmodi cognoscere oportet. Non igitur ex astris hoc generaliter petendum est, sed quomodocunque conveniat, aut non conveniat.
Textus LII
Cum amicitiarum et inimicitiarum genera tria sint aut enim ex instituto et electione libera ita in se invicem affecti homines sunt aut usus necessitatisque gratia aut denique voluptatis iniuriaeve causa; quando omnia aut plura ex dictis inter se familiariter conveniunt, ex omnibus his speciebus amicitia conflata est, quemadmodum quando dissident, odium. Quando sola luminarium loca, ex delectu libero quod est benevolentiae genus optimum et firmissimum; sicut contra, odium acerrimum et cui credere nihil oporteat, sic si fortunae sortes conveniant usus necessitatisque gratia contrahitur, quando horoscopi, voluptatis et contumeliae.
〈Commentarius〉
Clarius Aristoteles haec describit, dicens, amicitiae genera tria sunt propter honestum, utile et voluptatem ab honesto, ut viri fortes, qui se diligunt, aut sapientes, aut ex naturali quadam inclinatione, aut quia sit prudens uterque, aut morum, vel artis praesertim excellentium similitudine, sic inter Apellem, et protogenem pictores intercessit amicitia et in administratione reipublicae. Hoc genus a concursu Solis cum Sole, et Lunae cum Luna fit, vel vicissim commutatis locis. A Sole inquam propter honestum magis, a Luna autem naturalis potius amicitia gignitur. Odium similiter ex horum contrarietate, vel quia alter alterius gloriae invidet, vel naturali quadam inimicitia dissident. Fiunt autem in his laetales inimicitiae et odia internicia, quibus dicit Ptolemaeus nihil credere oporteat, scilicet, etiamsi conflentur induciae, aut pax simulata sequatur. Propter utile, mercatores invicem, iurisconsulti, et cognitores, aroma-