sunt inferiorum quorum pessimus est. Die occidentalis matutinus, et nocte occidentalis vespertinus, nam cum apparerent, apparere desierunt. Orientalis vero vespertinus in die, et orientalis matutinus in nocte, frustrantur suo opere, tamen sunt in expectatione. Optimus igitur est in die orientalis matutinus, et in nocte orientalis vespertinus. Et quo orientalis matutinus propter ascensum superat orientalem vespertinum descendentem, tantum ab eo superatur cum orientalis vespertinus sit velox motu, matutinus autem tardus. Ex his igitur ad mentem Ptolemaei facile est deprehendere status inferiorum planetarum, non tamen adeo, ut dixi superius, distinctos, ut sunt superiorum.
Textus LXXI
Quando vero in propriis aut domesticis locis fuerint astra quae separatim animis formandis praesunt, quemadmodum in principio huius operis discrevimus, illustria et non impedita, suis viribus suffulta et lucrosa decernunt sua omnia, potissime cum ipsa astra utrique loco dominantur, nimirum Mercurio qualitercunque configurata, a Luna separantur aut ad eam se applicant. Sin aliter sunt sita et in locis alienis, quae ex sua natura peculiariter animis imprimunt obscura, occulta et inchoata sunt.
〈Commentarius〉
Et hoc pertinet ad secundum genus, si quidem dominantium stellarum, quod quidem tria continet. Primum, ut talia sydera sint in propriis locis, velut domo, altitudine, trigono, vel in domesticis, velut masculinus in masculino signo, et diurnus in die. Tunc omnia quae decernunt illustria sunt, non impedita, valida et lucrosa, sic quod qualitates animi sunt primum illustres, id est, valde manifestae, deinde non impeditae, id est, non haesitantes, neque contrariis permistae affectibus et validae, id est, firmae et quae non mutentur et lucrosae, quia cum illa animi libertate foelix erit. Vix enim fieri potest, ut damnosa bonitas perseverare possit, ut vero perseveret convenit, ut ingenuitas illa sit cum utilitate, sicut videmus in mercatoribus, qui ob fidem plurima tractant, indeque fiunt divites. Homines enim singuli quaerunt bonos, quamvis ipsi velint esse mali. Similiter et iurisconsulti ob iustitiae opinionem ad magnos honores ascendunt. Tertium est quod haec omnia erunt maiora, imo maxima si his duabus conditionibus tres aliae adiiciantur, scilicet quod dominentur utrique loco principali, quod commisceantur Mercurio, scilicet vel commutatione dignitatum, vel mistione radiorum, vel ut sint in eadem longitudine, vel in eodem circulo positionis, vel in intuentibus, vel in imperantibus et obedientibus, vel quod tertius planeta faciat translationem luminis ab uno ad alterum, vel quod planeta ille sit iunctus, vel in eodem circulo positionis cum stella naturae Mercurii. Istis enim octo modis commisceri dicuntur planetae, ultimo quod idem planeta Lunam ad se venientem excipiat, vel Luna defluat ab eo. Quod si dominantis planetae fuerint in oppositis duarum primarum conditionum, id est, nec in propriis, nec familiaribus, erunt contraria pro illustribus obscura et occulta, pro non impeditis impedita et inchoata tantum,