PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 158

Facsimile

to propiores sunt eclypticae. Validissimae igitur quae intra tertium gradum latitudinis continentur, quoniam corpore omni planetae praeterquam Soli, iungi possunt. Post has sunt quae a tertio gradu usque ad quintum, nam et his Mars et Luna iunguntur. Debiles vero quae a quinto usque ad octavum at de his in Ephemeridum Supplemento distincte conscripsimus. Propter hoc igitur Ptolemaeus a stellis, quae in zodiaco sunt tanquam validioribus, et quarum opera celerius et vehementius nobis manifesta sunt, initium duxit. Praeponuntur tertio loco quae borealem habent latitudinem nobis, quae australem, habitantibus in regione antartici poli. Similiter et quarto loco quae declinationem habent borealem nobis quae australem, habitantibus ultra aequinoctialem. Quinto, quae supra verticem alicuius regionis sunt, plurimum in illa regione possunt, quae autem remotae sunt a vertice regionis, tanto minus possunt, quanto magis remotae sunt. Sexto, quae cum aliquo planeta in longitudine iunctae sunt. Septimo, quae in antiscio alicuius planetae ad unguem sunt constitutae. Octavo, quae simul oriuntur aut occidunt cum aliquo planeta plurimum possunt, vimque exhibent illi planetae cum quo oriuntur vel occidunt. Nono, cum medium coeli cum aliquo planeta occupaverint. Decimo, cum simpliciter exoriuntur; undecimo, cum occidunt; duodecimo, cum radiis alicuius planetae illustrantur. Hic autem modus est valde debilis, quia neque plantae a stellis radiis afficiuntur, quoniam fixae radiis carent neque ipsae fixae per se vires ad nos transmittunt validas, nisi cum coniunctae fuerint planetae alicui, aut in eadem declinatione ab aequinoctii circulo, aut secundum aliquos in circulo equicrurio cum planeta aliquo, id est in circulo magno qui per puncta intersectionum transit circuli meridiei et horizontis habitationis ilius, aut cum stella emerserit primum in horizonte, aut cor coeli occupaverit aut occiderit in horizonte posita, vel septimo loco cum directio ad illam pervenerit, ipsa vero aut maxima fuerit aut prope eclypticam. His septem modis fixae solum habent evidentes effectus atque eo ordine quo scripsimus evidentiores reliquis omnibus obscuros et pene inutiles. In his etiam cum Sole maximos circa vitam et honores, cum Luna deinde circa fortunam, post Iove, Saturno, Marte, Venere atque Mercurio, nisi similitudo naturae praevertat ordinem. Similis enim stella fixa, cum erratica evidentissimos habet effectus, cum contraria obscurissimos, cum dissimili atque alterius generis, incertos, et qui ferme non nisi post eventum dignosci possint. Figurae vero existimantur vires habere, multumque his Ptolemaeus tribuit, cum tamen figura non sit principium actionis, deinde quod figurae illae haud exactae sint, imo ne tales ut quisque unquam ullam agnoscat, nisi valde edoctus ac potius persuasus quam edoctus. Plurimum enim absunt Arietis stellae ab Arietis figura, et longe plus quae in Tauro a Tauri, atque ita in caeteris, praeter triangulum ea enim sola, quod simplicissima sit forma, nomen refert et dignosci absque artificio potest. Verum ut dicam, figurae illae his stellis ascriptae sunt ut nomen posset imponi.

Nam quod fortuitae sint, vel solum declarat quod adiiciendo alias vel adimendo, semper figura commutetur, ut liquidum sit eas esse voluntarias. Sed tamen aliquid posse videntur quod experimento, non ratione ulla, comprehensum est. In quibusdam tamen succedit, ubi nomen consequens effectui impositum est, velut Tauro qui laboriosos significat et frontem facit elatam utrinque prominentem, sed quid habet Aries cum stellis quae Arietem formare videntur? Itaque figurae hoc modo vires habent cum linea horizontis comprehenduntur, atque aliquam effigiem formant. Refert enim natus et qui sub ea constitutione nascuntur, effigiem lineae comprehentis stellas quae tunc exoriuntur atque id pulcherrimum scire est. Nam ob id in diversis regionibus idem signum eademque pars signi diversas hominum formas praestat, sed tamen consimiles, quoniam horizontis linea diversis modis figuras illas secat. Est etiam,