mortuus est. Hoc volui subiicere ut intelligeres diversas esse formas atque innumerabiles crinitarum, quasdam incurvas ut illa Xerxis, quasdam bifidas ut haec, atque species alias infinitas quae describi nequeunt. Anno 1214. mense Martio duo apparuerunt cometae terribiles in Scotia, alter Solem praecedens, alter sequens, quo anno felicissimus et optimus rex Vuilhelmus cum annos quadraginta novem regnasset, senio extinctus est. anno 1268. Cometes mirae magnitudinis sub meridie, magno pro miraculo certe, pluribus diebus visus est in Scotia. Inde anno 1271. nona Ianuarii ventus adeo saevus exarsit, et cum ingenti tempestate, grandineque insolitae magnitudinis saeviit, ut tota Scotia deiectis aedificiis, igneque accenso, propter ventos, eumque qui asservabatur in aedificiis usus gratia ignem, maxima pars provinciae exarserit. Itaque intelligis non prorsus cometas sequi affectus sensibiles, sed originem ac seminaria. Exarserunt et nostra tempestate anno 1530. cometes Florentia in servitutem redacta est. 1531. alius per Cancrum, Leonem, Virginem et Libram discurrens, terraemotus fuit in Lusitania. 1532. alius in Virgine, Libra, Scorpione intra tropicos, unde Frisii, Batavi, Zeelandi ac Flandri aquarum inundatione submerguntur. Sequenti a fine Iunii usque ad initium Septembris per Geminos, Taurum et Arietem alius retrocessit, de quo dictum est, terramotus ac ventus Rheno vicinas regiones circa medium noctis exagitavit, fames Germanos vexavit. Subsequenti anno, in Polonia tam gravis fuit inundatio aquarum ut Cracoviae et Casimyriae lapidei pontes et moenia cum plurimis aedificiis sint eversa. In Brabantia fortuito igne apud Bredanium noningentae et sexaginta domus conflagrarunt. Haec de cometis dicta sufficiant, ut pro exemplo his quae venturae sunt satis faciant. Illud solum animadvertentes, quod cum ratione non constent adventus futuri cometarum, nec eclypses vulgus animadvertat nisi magnas, plurimas ex utroque genere quae ad rerum notitiam pertinerent, historiarum scriptores praeteriisse. Nunc vero inventis Ephemeridibus, deliquia omnia observare licet.
Multiplicatio effectus syderum secreta, et servatoris genesis
Sciendum est praeterea quod si volueris cognoscere res magnas, oportet ut has tres regulas memoriae mandes primum raritatem seu tempus, et multiplicabis unum in aliud si sit exquisitum, et si non in partem illius ratione dierum et numerus qui provenit, erit numerus dierum illius effectus. Exemplum si fiat coniunctio Saturni et Iovis in aliquo puncto, et praeter id Lunae ad unguem in annis viginti, dicamus quod fiat coniunctio Saturni et Iovis, et Lunae recursus sit in viginti septem diebus et octo horis, tunc multiplicabimus viginti septem et tertiam partem, et fient anni quingenti quadraginta sex et duae tertiae, scilicet effectus tempus illius coniunctionis. Sed tamen ab alia coniunctione poterit ante id perturbari, et maxime post dimidium temporis, augebitur enim naturaliter effectus usque ad annos ducentos septuaginta tres cum tertia, et hoc ubi coniunctio omnium trium erat in eodem puncto. Sed ponamus quod Luna distet tunc triginta minutis, accipiemus semidiametrum Lunae, qui est quindecim minuta et videbimus proportionem distantiae ad ipsam semidiametrum, ut demus illi dimidium additionis, quia semidiameter est dimidium distantie. Et si Luna disteterit uno gradu, dabimus quartam partem ut multiplicemus sex dies et viginti horas in viginti annos, et erit tempus effectus anni centum triginta sex et ita faciemus donec Luna plus disteterit, quam sit lumen eius quod superius diximus esse partium duodecim et dimidiae. Et licet haec ratio non sit omnino exquisita, est tamen sensibilis et veritati proxima. Magnitudo autem Solis est minutorum sexdecim, Lunae decem et septem, Iuppiter et Venus quinque et usque ad sex ferme, Saturni et Martis quatuor, Mercurii duorum.