significantur. At constat non semper ascendens aphetam esse, imo rarius. Igitur vult singula, quae significant generaliter in nativitate directa proprie super illud significare et hoc est quod innuit superius per ea verba. Prorsus igitur proponere oportet universalis fati ratione, deinde singula, etc. et ibi primas ubique potioresque causas.
Textus LXXXI
Occursantes vero non solum interemptores quemadmodum ubi de vitae spatio quaeritur, sed universos accipere oportet, atque ita non corpore tantum aut radiis oppositis quadrangularibusve obviantes, verum etiam trinis ac sextilibus.
〈Commentarius〉
Hoc est secundum quod docet, scilicet post subiecta, quae sunt quinque promissores. Hi sunt, dicit, qui occurrunt corpore, aut radiis quibuslibet. Sed nota quod ex his quidam sunt principales, et sunt qui ab initio conveniunt cum loco qui dirigitur, velut Mercurius cum Luna in causa qualitatum animae, similiter domini loci. Similiter qui locum aspiciunt aliquo radio, vel sunt in intuentibus, vel obedientibus, aut imperantibus. Non principales sunt, qui occurrunt, sed ab initio nihil habent commune. Dicit autem suscipiendos in aliis causis a vita omnes etiam qui amici sunt, nam in vita tametsi aliquid iuvent beneficae occursantes, nihilominus non sunt dignae consideratione, nisi quae interficiunt, prometienda vitae longitudine, ideo in aliis causis omnes occurrentes consideramus. Circa hoc notandum est, quod sunt tria genera subiectorum, seu significatorum, secundum naturam, ut horoscopus corporis, Sol dignitatis, quaedam electionis, et sunt aphetae, qui semper sunt unus ex quinque, sed variantur iuxta potestatem maiorem aut minorem. Nam Luna in 11. loco apheta est. Si tamen Sol in 10. desinit esse apheta, quaedam vero per commutationem, velut Saturnus in nocturna genitura, dum ponitur in ascendente in figura patris, fit apheta.
Mota tamen erat difficultas de Mercurio, qui cum significet rationalem animam deberet esse unus ex significatoribus, et ita essent sex? Respondeo quod effectus Mercurii in mutationibus temporum non sunt evidentes, nisi cum homo insanit. Hoc autem raro contingit, et rarius sine detrimento Lunae, ideo est praetermissus a Ptolemaeo, si tamen quis velit illum dirigere, non prohibetur. De caeteris quod non possint esse significatores, nisi, ut dictum est, in erectione novae figurae, quae a priore extracta sit, satis abunde docuimus, et causam etiam cur non possint esse, adiecimus.
Textus LXXXII
Ac primum sane tempus in singulis moderationibus illi dabitur qui apheticum locum corpore occupat vel radiis; quod si nullus fuerit, asciscemus proxime antecedentem ad eum usque qui proxime succedentem aspicit partem, deinde hoc utemur usque ad proximum atque in aliis similiter, assumentes in gubernandi communicationem terminorum dominos planetas. Atque iterum partibus interiectis annos tribuimus secundum eam quae ab ascendente summitur moderationem tot videlicet quot sunt eius regionis ascensionum tempora, a coeli medio quot sunt tempora coeli culminationum, a reliquis vero pro ratione propinquitatis ad angulos ascensionum aut descensionum culminationumve tempora acci-