hora in qua regnum adeptus est pater, re ut alias dixi et potestatem non caeremoniis, tunc regnum illud proculdubio in illa familia servabitur. Et hoc est quod Ottomannorum familia tamdiu servat regnum illaesum, quod fortiori et promptiori, atque efficatiori pater filio relinquit. Id autem ex experimento dignoscit. Sunt etiam qui dicant peritos astrorum consulere. Nam ea gens, ut par est, astra diligenter observat ut audio. Quicquid sit si ea regula servetur, regna nec transferentur, nec desinent. Quod si plures habeat pater filios, et primus adeptus regnum minus congruentem genituram regno habuerit, et minus efficacem, nam ut dixi clarum est sententiam Ptolemaei esse regnum efficatia constare, secundo aut tertio filio, tunc nisi concordent geniturae efficatioris, cum principis fratris genitura, regnum illud proculdubio evertetur. Ideo tutissimum regnum est in quo haeres regni est filius efficatior, seu qui habet genituram, ut dixi, cum illis tribus conditionibus, congruentem, scilicet primi regis geniturae, primae horae qua regno potitus est, et luminaria in signis masculinis et angulis, cum planetis aliis orientalibus a Sole, vel occidentalibus a Luna, in angulis, vel coeli medium respicientibus. Et haec omnia ut etiam Haly advertit Ptolemaeus inclusit in tertio libro in his verbis (et plurimum valet in peculiarium prout uniuscuiusque conditio requirit casuum decretis). Et in secundo rursus ibi (iam cum necesse sit summitti imbecilliores naturas valentioribus, etc.).
Quartus ergo status est (ut ad ordinem redeam) cum unum luminare est in signo masculino et in angulo, aliud in foeminino et extra angulum. Idem ferme esset, sed paulo debilius, si quod est in foeminino signo esset in angulo, et quod est in masculino extra. Ex hoc patet causa quod effoeminati, ut Sardana palus, et Pathici, ut Heliogabalus, non sunt omnino idonei regno, quia tales habent ambo luminaria in foemininis signis, ut in praecedenti capite visum est. Et ego cognovi principem muliebria patientem, et certe vivus quod raro contigit, regno exutus est. Et hoc est verum de regno quod solum propriis viribus non alia authoritate, suffultum sit. Ex hoc etiam manifestum est, cur plus possit ad amissionem regni effoeminata conditio morum, quam avaritia vel crudelitas, ut etiam nostra aetate in quibusdam visum est.
Quintus status ad unguem ad primam pertinet genituram, ubi nec Sol, nec Luna in angulo est, Saturnus tamen et Iuppiter, et Venus in angulis. Hi ergo non novum adipiscentur regnum, sed suam conditionem a parentibus relictam retinebunt, sutor, sutoriam, eques equestrem, senator senatoriam, rex regiam et in sui generis mediocritate excellent inter compares, scilicet sutor inter sutores divitiis et authoritate praevalebit, rex inter reges sapientia, divitiis, apparatu rei bellicae, obedientia, regnique amplificatione.
Sextus status est eorum, quod ad honores non sunt apti, sed in suo genera sunt obscuri atque quodammodo incogniti. Contingit hic cum neque luminaria, nec stipatrices stellae in cardinibus fuerint. Tales enim omnino abiecti et humiles sunt inter suae conditionis, ut dixi homines. Nec ex duodecim exempla ribus genituris ni fallor ullam excipere nossem huic congruentem statui praeter nostram. Status enim uniuscuiusque describentur. Ex quo liquet non debere homines desperare, maiora quam pro astris expectentur, cum Ptolemaeus hos status ad hominum existimationem ac coecam fortunam referat, non ad eam quae ex virtute oritur, gloriam tum etiam honores. Itaque cum ego repugnantibus astris nomen quidem inter eruditos essem consecutus, non tamen mihi pro tot laboribus, vel semel eligi ad ullum officium inter collegas collegii contigit nec apud aliquem principem in aliquo esse gradu, cum tamen tot nebulones dignitates apud illos sint consecuti et qui omnino non solum imperiti sint et habeantur, sed etiam in opere infelices. Ut contra de nobis cuius doctrinam non solum fatentur, sed opera admirantur, et tamen consuetudi-