PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 352

Facsimile

〈III.9〉 Caput IX

Textus XXI: De his qui non nutriuntur

Cum reliquum sit ex iis quae circa ipsam genituram spectantur de his qui non nutriuntur, dicere intelligere oportet hanc quaestionem interdum annexam esse illi quae de vitae spatio agit, est enim utriusque quod quaeritur idem genus, aliquando separatam esse eo quod ipsius investigationis vis diversa sit. Vivendi enim spatium in iis consideratur qui tempus aliquod tulerunt, hoc est, non minoribus una Solis circuitione; tempus enim proprie hoc unius anni accipitur, potentia vero etiam minus est illo, menses videlicet ac dies et horae. Sed quae de illis qui non nutriuntur suscipitur quaestio in eos tantum cadit qui ob malitiae abundantiam minoribus temporibus decedunt. Unde illa quidem magis variam habet pertractationem, haec vero simpliciorem.

〈Commentarius〉

Hucusque praeter tractationem de parentibus licet sint gloriosa astrologo, non tamen adeo utilia sunt, neque tamen ipsa tractatio de parentibus vel fratribus adeo firma est, ut de propriis effectibus a genitura sumptis. Nam monstra, sexus et numerus sensu dignoscuntur, ideo non indiget, ut quaerantur certa incertis modis ab astrologo, nec etiam talia sunt per se, sed solum ut nativitas assimilatur geniturae, quae causa est talium effectuum. Hoc vero quod hic docetur maxime quaeri solet, et adeo efficaciter, ut cum ego implicitus aliis negotiis quibusdam nolens satisfacere perpetuas incurrerim inimicitias, eorum qui putant magistratum, aut divitias illos dignos efficere, ut qui virtute praediti sint illis inseruire debeant, quod videant illam turbam nebulonum astrologorum, tum etiam aliorum artificum, qui sine scientia, sine iudicio, sine diligentia, sine labore, plenos falsis opinionibus ac fabulis ultro se illorum in servitutem ingerere. Hic itaque praeter tractationem de parentibus et de fratribus incipit solida nativitatem explicatio atque utilissima, cuius initium est ab his qui non vivunt. Dicit ergo Ptolemaeus ii qui non vivunt duorum sunt generum, quidam enim non accipiunt nutrimentum, sed statim moriuntur antequam lac sugant, quorum tractatio est simplicissima, quia unius sunt tantum modi, alii vero sunt qui nutriuntur, non tamen dicuntur vivere, quia non pertranseunt primum annum. Et tales sunt multorum modorum, quidam enim vivunt per aliquot horas, sed non implent diem, quidam per aliquot dies, sed non implent mensem, quidam per aliquot menses, sed non implent annum. Igitur vivere dicuntur solum infantes, qui annum excedunt.

Textus XXII

Omnino igitur, si in angulis sit alterum luminarium et unus maleficorum illi congrediatur sive etiam opponatur idque partiliter et secundum figuram aequicruriam, nullo beneficorum interim affulgente et gubernator luminarium in maleficorum locis detineatur, ali non poterit quod natum est.

〈Commentarius〉