alterum a solstitio hyberno, id est, partes triginta Capricorni. Atque his nomen a re inditum est, quoniam Sol ubi haec primum ingressus est, mox retro convertit abitque diversam latitudinis viam in Cancro quidem aestatis, in Capricorno vero hyemis author. Sunt et aequinoctialia duo; unum quod est aequinoctii verni, Aries; iterum quod autumnalis, Libra. Quibus et ipsis a re nomen est impositum, cum enim primum ad ea Sol pervenerit, per totum orbem terrarum exaequantur diebus noctes. Ex reliquis octo signorum locis, quatuor firma vocantur, quatuor bicorpora. Firma quidem quae tropica et aequinoctialia sequuntur, Taurus, Leo, Scorpius, Aquarius, quod per illorum peculiaria tempora ubi ad haec Sol accessit multo vehementius sentiamus humidum, calorem, siccitatem et frigus, non quod tum aeris status simplicior sit natura sua, sed quia non aliquantulum in illis temporibus versati ipsa mora vires eorum magis experimur. Bicorpora sunt quae post firma numerantur, Gemini, Virgo, Sagittarius, Pisces, inter enim firma tropicaque et aequinoctialia posita et initio et fine communes naturas cum illis habent quae et antecedunt et sequuntur.
〈Commentarius〉
Excusat quod signorum iam proprietates tradiderit, et tamen rursus recensere videatur. Sed tamen hic diligentius, tres faciens ordines a Solis motu sumptos, sed alia comparatione. Nam haec a priore deducta est. Prima quatuor signa, quatuor temporum anni, quae sunt Aries, Cancer, Libra et Capricornus, quae a plerisque mobilia vocantur, dividuntur, nam Aries et Libra dicuntur aequinoctialia, quoniam cum Sol est in illorum initio aequinoctium est in universa terra. Cancer autem et Capricornus tropica, quia dum Sol est in illis, convertitur, in Cancro quidem a nobis recedendo, in Capricorno accedendo.
Dum etiam in illa ingreditur conmutatur vicissitudo noctis et diei Sole enim Cancrum ingrediente, nox crescere incipit, quae prius minuebatur Sole vero Capricornum intrante, crescit dies, quae iam antea perpetuo minuebatur. Sunt etiam ista quatuor initia mutationis temporum Sole enim Arietem ingrediente hyems mutatur in ver, Cancrum, ver in aestatem, Libram, aestas in autumnum, Capricornum, autumnus in hyemem ob id igitur mobilia dici solent. Sequentia Taurus, Leo, Scorpius et Aquarius fixa sunt, quoniam status temporis in illis sunt firmi. Dicit Ptolemaeus non quod in Tauro sit tempus temperatius, aut in Leone ardentius, sed quod corpora hominum iamdudum eam qualitatem in mobili signo experta, inde in hoc eandem magis sentiant, atque immutatam. Tertius ordo est bicorporeorum, dicta ob id bicorporea, vel quod duobus corporibus constent, nam Gemini duos habent pueros, Pisces totidem animalia, Sagittarius, equi et hominis corpus, Virgo autem quod Libram contineat vel bicorporea, quod Sol, dum est in illorum initio, vim temporis praesentis ostendat dum in fine, succedentis. Ut dum Sol est in Geminorum initio, vere ver sentitur, sed dum est in fine, potius aestatis species quaedam quam veris. Quamobrem et medici tempora finium horum signorum dum Sol in illis est, succedentibus statibus aeris, non praesentibus ascribunt. Utrum vero signa sint tantum velut materia, stellis octavi orbis relictis? Non dicam. Coelum enim substantia est, et substantia opus habet. Et etiam quia in ascendente varias facultates habent ut Ptolemaeus testatur.