dixi in superioribus et Luna a coniunctione, et ab oppositione ad radium quadratum cum Sole. Vespertini a quadrato cum Sole ad coniunctionem vel oppositionem. Aliquando a coniunctione vel oppositione ad stationes matutini dicuntur, a stationibus autem ad coniunctionem, vel oppositionem vespertini. In inferioribus autem aliter res se habet, quia nunquam ad Solis oppositionem veniunt, hoc autem suo loco declarabitur.
〈III.4〉 Caput IIII
Textus X: De parentibus
Quae igitur iam dicta est singulorum contemplandorum ratio quam insequi in omnibus oportet, sic se habet. Accingamur nunc iuxta propositam seriem a prima, quae de parentibus habetur tractatione. Sol igitur et Saturnus patri natura familiares sunt, Luna, Venusque matri. Pro quorum statu tum inter se mutuo, tum erga alios de rebus parentum opinandum est. Fortunas enim et opes ex luminum satellitio deprehendere oportet. Circumdata namque beneficis eiusdemque conditionis sideribus, sive in iisdem signis sive in proximis, illustrem et luminosum parentibus statum decernunt, maxime quando Solem matutinae cingunt stellae, Lunam vespertinae, eaeque bene affectae.
〈Commentarius〉
Quoniam litterae sententia satis aperta est, ideo quaedam solum expositionis loco adiungam notatu digna, quorum primum est quod nativitates filiorum significant super parentes suos, et fratres, et filios, eadem ratione quae est quod cum parentes habeant virtutem generandi semper, non tamen semper generant, sed solum cum tempus in quo conveniunt utriusque geniturae fuerit simile. Similiter et de nativitate non nascitur infans nisi cum nativitas convenerit parentum nativitati. Igitur ex nativitate filii cognoscuntur dispositiones parentum maxime. Et hoc est primum. Similiter ex nativitatibus parentum cognoscuntur qualitates filiorum conversa ratione, et hoc est secundum. Et quia nativitates filiorum sunt similes parentibus, ut dictum est. Igitur nativitates fratrum inter se habebunt similitudinem. Sed tamen minorem quam cum parentibus ipsis, vel propriis filiis et ita significabunt statum fratrum. Et hoc est tertium (intelligo autem cum fratribus sorores) rursus quia astra significant, ut causae et non ut signa, ut saepius ostendi, significabitur status parentum non praecedens nativitatem filii, sed solum subsequens, idem dico de fratribus. Et hoc est quod Haly dixit in commento nativitates filiorum, significant statum parentum, qui succedet post nativitatem illorum, non autem qui praecessit. Et ita significabit de fratribus maioribus quid succedet illis post nativitatem suam, de minoribus autem generaliter. Et hoc est quartum ex quo sequitur quintum, quod cum nascitur filius in una domo, mutatur status parentum et fratrum, et sororum in melius vel in deterius. Sextum ex his colligitur et est quod status parentum sequitur genituram propriam parentum, deinde post nativitatem primogeniti, propriam nativitatem et primogeniti, deinde post nativitatem secundogeniti componetur parentis ex propria nativitate, et primogeniti et secundogeniti et ita status deinceps quotquot fuerint filii, vel filiae. Septimum ex hoc sequitur, quod status filiorum compone-