bis sumenda est. Signa vero noni orbis neque figuras habent neque figuris cognitis constant, sed partes ipsius coeli ad aequinoctii circulum comparatae, diversas existimantur habere naturas, sive in nono coelo sint, sive in octavo. Et tamen cum omni figura careant hae partes, signorum nomine intelliguntur, non autem figurae octavi orbis. Cum ergo dixero Arietem, non iam figuram in octavo coelo intelligo quae stellis Arietem refert, sed triginta primas illas partes eclypticae, quae primum ab aequinoctiali versus septentrionem numerantur.
Cum igitur stellas octavi orbis considerat eas quae proxime sunt, id est, in eodem signo aut coelesti imagine, et quae easdem habent vires, brevitatis causa et evitandi taedii studio, sub una ratione connumeravit, velut eas quas in ore Arietis, naturae Mercurii similes parumque Saturni esse dixit.
Hic igitur dubitatione dignum est, an qualitates ipsas simul temperet an utrasque simul, tametsi contrarias esse velit, similiter an, cum dixit, gratia exempli, stellam quae est in corde Leonis habere vim Iovis atque Martis velit, in his quibus naturae horum planetarum pugnant, utramque aboleri, an utranque adesse? Velut Iuppiter significat iustitiam iustosque, Mars iniustitiam atque iniustos, utrum ne illi quibus cor Leonis in ascendente erit, erunt modo iusti, modo iniusti aut simul iusti atque iniusti, an prorsus medii inter iustos atque iniustos? Sed mihi videtur ut non aliter interpretandus sit Ptolemaeus quam per ipsummet, in tertio libro enim planetarum naturas miscet, ubi de qualitatibus animi loquitur. Quamobrem ex eo loco stellarum errantium mixtionis ratio in fixis erit interpretanda. De qualitatibus autem, quoniam non Galeni, sed Aristotelis sequutus est opinionem, existimandum est similes in unum coegisse, atque ex similibus similia auxisse, in contrariis autem ob repugnantiam aut utramque sustulisse, aut ex maiore minorem ademisse. Eademque ratio est de corporis et fortunae decretis, quam de animi coniugationibus observandam ex Ptolemaeo docuimus. Igitur stellae in cauda Ursae maioris quasi crines humidissimae sunt, et suffocationes ab aquis, vel propter pituitam nuntiant quia ex natura Veneris sunt atque Lunae. Uterque autem istorum planetarum humidissimus est in calore vero mediocres, Luna scilicet calidiores et Venere frigidiores. Ita stellae de natura Saturni et Martis siccissimae erunt. Uterque enim planeta siccus est, in calore quasi temperatae, sed declinabunt ad frigus, quia Saturni frigus Martis calore maius est erunt autem iracundi propter Martem, et tenacis iracundiae propter Saturnum, et in illa iracundia feroces et audaces, ea deservescente, timidi, propter Saturnum.
〈I.9〉 Caput IX
Textus XXXVI: De anni temporibus et quatuor angulorum naturae
Atque hae sunt vires singularum stellarum, ut a veteribus observatae fuere. Exquiri autem et anni temporum quatuor natura debet, quae nominamus ver, aestatem, hyemem, autumnum.
〈Commentarius〉
Qui putant Ptolemaeum solum ea quae fiunt considerare non ea quae facta sunt caput istud non diligenter consideravere, docet autem se tradidisse doctrinam de stellis iuxta antiquorum experimenta. Nunc anni tempus in quatuor partes dividit proportione respondentes quatuor partibus mensis lunaris et quatuor partibus diei, et quatuor aetatibus, et quatuor constitutio-