est dubium quod non transferat dominium, sed de impedimento magna est dubitatio. Secunda vero regula principalis est, quod rem, modum et affectum partitur semper Ptolemaeus, ut non tribuat unquam omnia uni, nisi coactus, haec autem videbuntur explicata inferius, nunc ad propositum redeo. Tertia regula est, quod omnis planeta aliquid adimit vel addit operibus Solis, aut Lunae, aut alterius, cum ei adiungitur vel opponitur, vel aliquo aspectu, seu radio copulatur vel adversatur. Illud tamen minimum est, cum planeta natura nobilior validus fuerit. Memento tamen quod tempore omnia senescunt, et Sol quantumcunque validus, aut Luna, temporis successu per directionem impeditur. Eadem est ratio stellarum fixarum. Ex his tandem colligitur quod Solis opera illustriora sunt, inde Lunae, inde Iovis, aut Saturni, inde Martis, aut Veneris, post Mercurii, inde fixarum stellarum secundum illarum magnitudinem et lumen, ut persaepe errantium vires vincant.
Secundum ex his pendet atque dubitationem habet, nam cum Ptolemaeus velit per qualitates manifestas in ambientem diffusas aerem, corpora nostra affici sequetur natos mense Iunio Iulioque calidissimos futuros, vel saltem calidiores natis mense Decembri et Ianuario, cuius tamen oppositum saepius experimur. Imo quod maius est, nati regionibus et temporibus frigidis calidiores sunt, atque robustiores Arabibus, atque Indis, atque aestate natis. Propterea plurimi merito Ptolemaeum reliquerunt, ob haec Astrologiam contemnentes. Sed ratio Ptolemaei subtilior est quam ut a quoque possit deprehendi. Non enim in eo quod factum est, sed in eo quod fit, vis consistit. Decebat autem Ptolemaeum hanc rationem praetermittere, quia apud populum non intellecta, ab arte alienaret legentes. Res autem ita se habet, nascitur quispiam Sole in medio coeli in primo Leonis puncto constituto, Saturno vero in oriente, tunc proculdubio aer calidissimus erit, ex impressione iam facta ex ea autem, quae fit infrigidabitur a Saturno ascendente super terras utroque autem modo aer exsiccabitur et a Solis, et a Saturni impressione. Duo ergo quod qui tunc nascetur infans erit niger immodice siccus et frigidus, quia non in eo quod factum est in aere, sed quod impressio in infantem consistit. At rursum instabis adversus nos sata non in eo quod fit, sed quod factum est fortunam et naturam sortiuntur. Si serantur semina Iulio mense quantum vis feblici sydere non provenient, quia calor et siccitas immodica obstat. Respondeo quod alia ratio est, in his quoniam terra quae nutrire debet iam affecta at animalia quae lacte matris nutriuntur solum recipiunt mutationem, non vim iam diu in aerem impressam. Ergo statuendum est, quod cum syderum actiones per singula momenta mutentur corpora nostra recipiunt vim illorum ex aere, non tamen per modum quod aer affectus est, sed actionis syderum quae pro quolibet instanti temporis in nos influitur. Et hanc regulam diligenter considera atque etiam observa.
Tertium vero quod praemittere oportebat est, quoniam declaravimus in physicis, non esse nisi duas qualitates, unam quidem agentem coelestemque, et vocatur calor cui opponitur privatio quae est frigiditas, alteram quae est humidum elementale, cui siccitas, tanquam privatio opposita est. Omnia igitur astra calida sunt, quia omnia aliquid operantur, atque hoc Aristoteles et Averroes quasi vates intellexerunt, propter principia tamen falso supposita, quae ab Hippocrate et prioribus acceperant, non poterant reddere rationem eorum quae admittebant, imo in maximas difficultates inciderunt tum maxime Averroes. Igitur Saturnus caliditatem habet metallis, et lapidibus convenientem, tum etiam herbis atque arboribus, tum etiam quibusdam animalibus, utpote Scorpionibus et scarabeis, homini autem noxiam ac minime congruentem, ob idque frigidus dicitur. Sic non solum unusquisque planeta, sed etiam inerrans stella et suum habet calorem, et comparatione diversorum calida di-