Et praevisa minus tela nocere solent.
Quantum vero ad felicitatem pertinet, quod Phavorinus in malum vertebat, bonum egregium Ptolemaeus esse contendit, scilicet successibus non extolli. Sed moderate utranque fortunam ferre. Et assignat rationem, quia cum futura certo expectantur, iam sunt tanquam praesentia, cumque advenerint, quasi iam praeterita sint, animum diuturna cogitatione fatigatum, non secus ac praeterita, quorum iam memoria delituerit diuturnitate temporis parum aut nihil movent, aut mutant. Itaque fit ut ventura mala constanter, et bona tranquille ac moderate suscipiat. Neque enim Solis malis repentinis animus humanus perturbatur et deiicitur ac consternatur, verum etiam bonis. Adeo ut Galenus recitet historicique alii plures quosdam repentina laetitia subito periisse, omitto quod futurae felicitatis certa expectatio deliniat animum, et in adversis praesentibus multum afferant medelae, cum etiam sola spes quae sine certa expectatione est non parum iuvet miseriis afflictos. Accedit quod praevisa bona fortuna hominem non reddit aliis intollerabilem, repentino enim adventu faustitatis animus elatus amicis et affinibus gravis redditur. Et haec est causa cur, qui ex humili loco ad magnam fortunam ascenderunt, ambitiosiores et difficiliores illis sint, qui e magna nobilitate eo potentiae pervenerunt. Excipiuntur etiam occasiones illae paratis magis rebus ut duplo iucundiorem ornatiorem, splendidumque atque accommodatum usum felicitatis praebeant. Tot igitur tantisque modis praevisa bona, non praevisis praestant, etiamsi averti, neque haec, neque mala possent. Verum utrunque posse nunc demonstrabitur.
Textus XXIIII
Non autem existimandum est omnia a supernis causis in res recta humanas derivari tanquam inviolabili et divino quodam edicto proposito singilatim, ut nulla alia vis obsistere quin ita illa grassentur valeat. Nam ipse quidem coelestium corporum motus sempiternus est et procedit divino et invariabili ordine et lege. Inferiora autem mutationibus subiiciuntur de superioribus quidem et primis causis, sed accidit hoc illis per consequentiam legis et ordinis naturalis et variabilis.
〈Commentarius〉
Motus quidem coelestium corporum, et influxus eorum in haec inferiora sempiternus est, et ordine procedit ac lege divina, necessariusque est. Verum non ita ut a superioribus procedunt, sic ab inferioribus recipiuntur, sed ut fortuita et mutabilia, et quae evitari, perverti, augeri, ac minui possint, non quidem superiorum corporum causa, nam ipsa ut dixi sunt immutabilia et necessariam habent actionem in haec inferiora, sed merito inferiorum ipsorum quae inconstanti materia ac semper fluente composita sunt. Non igitur quae ab astris decernuntur sunt necessaria, sed neque aequaliter fortuita quaedam enim sunt necessitati proximiora magis, quaedam minus. Quod etiam in rebus ipsis quotidie spectare licet, ut de morbis, contentionibus, negotiorumque difficultatibus. Atque haec in sequentibus proxime declarat.
Textus XXV
Praeterea sunt quae hominibus accidunt circumstantia aliqua generali, non autem ex uniuscuiusque naturali et propria constitutione, ut si qua ingenti et valida aeris conversione totae gentes intereant, sicut fit in ardoribus, pestilentia, diluvionibus, cum semper mi-