goni sequentis, post Iovi sequentis domini altitudinis, exultatur enim in Cancro inde Saturno domino diverso a Venere, cum sit diurnus ipsa nocturna in sequenti signo Geminorum, inde Marti reliquo Marti. Pari ratione et Cancer et Leo habent primos dominos trigoni, ut etiam Libra, Scorpio, Sagittarius et Aquarius, et Piscis ubi ob trigonum et altitudinem Venus congeminat potestatum numerum, in Virgine altitudo et domus trigono praeferuntur. Ideo Venus privata suo loco sequentem occupat ut foenore magno, sed in Capricorno Mercurius praefertur, quod in trigono sit Virginis, et dominus sequentis trigoni Aquarii, et quod e Sagittario exeat ubi vires habet infirmas cuius causa Iuppiter Cancri altitudinis dominus et Piscium secundum locum accepit. Explanator tamen non vult ut ratio signorum extendatur ultra tertium Aries ad Geminos, Taurus ad Cancrum, Gemini ad Leonem. Sed non concordat in Capricorno neque numeris, quia exposuit fines Ptolemaei non communes de quibus nunc agemus.
Textus LVIII
Ratio Chaldaica simplicior quidem est magisque persuasibilis, sed non proinde absoluta, cum ipsa in serie, quam ad triangulorum dominationes refert, tum numero quoque finium, haec etiam absque praescriptione perspici facile poterit. Nam in primo triangulo, Aries, Leo et Sagittarius similiter per signa definiunt terminos, sic ut primum locum teneat dominus trianguli, id est, Iuppiter, secundum sequentis trigoni, praesens ea est Venus, ponantur tertii dominatores consequenter, ii erunt Saturnus et Mercurius et ultimo Mars dominator postremi trianguli. In secundo triangulo, ubi similis per signa distributionem servant, primus locus est Veneris, secundus et tertius Saturni et Mercurii, quartus Martis, quintus Iovis, ad hunc modum fere sese habet etiam in reliquis duobus triangulis finium terminatio. Caeterum ubi sunt minus duo dominatores, Saturnum inquam et Mercurium, principatum ordinis sui tenebit interdiu Saturnus, noctu Mercurius, iam numerus finium ne ipse quidem involutus est. Ut enim quaeque stella alteram ordine praecedit, ita una parte voluerunt excellere, sic fit ut prima semper habeat partem 8., secunda 7., tertia 6., quarta 5., quinta 4., qui bus numeris triginta confiunt. Ex hac distributione colliguntur Saturni partes diurnae 78., nocturnae 66., Iovis 72., Martis 69., Veneris 75., Mercurii diurnae 66., nocturnae 78., quae omnes partes sunt 360. Ex his duabus rationibus finium dignior est cui accedatur Aegyptiaca, propterea quod pro utili ab Aegyptiis scriptoribus illa est tradita, et quod penitus congruant partes in illa finium cum exemplaribus genituris, quas Aegyptii collectas habent. Verum cum scriptores nusquam ipsorum neque seriem neque singulatim numerum declaraverint, suspitioni fuerit atque etiam reprehensioni ista incertitudo obnoxia.
〈Commentarius〉
Cum neque Ptolemaeus hos terminos confirmaverit, neque experientia ap-