PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 435

Facsimile

tamen hi promotionibus et in sui generis vitae mediocritate excellent; si neque stipatrices stellae cum angulis coniunguntur, obscuros homines et nullis honoribus promoventes decernuntur; extremae vero abiecti et infelicibus animis nascuntur, quibus neutrum luminare in cardinibus neque in masculino signo reperitur neque stipatur a beneficis.

〈Commentarius〉

Declaratis duobus statibus principalibus, quorum praecedens est sublimis, et potentissimus nunc declarat quinque alios status. Nec in ulla alia causa tam diligens fuit Ptolemaeus, quam vitae et hac. Vitae quidem quod ea sit omnium aliorum fundamentum et etiam quod pulcherrimum de astrologo exemplum praebeat. Honorum vero quod illis omnia bona succedant, divitiae, amici, gloria, coniugia nobilium, inde, insteriles fuerint, praeclara soboles. Denique post corporis incolumitatem felicitas in humanis gloriae comes est. Et quanquam Aristides et Phocion, et Camillus, et Cincinatus, et Fabritius, et Scipio maior, et alii multi honores adepti sint maximos, cum summa paupertate constat tamen potuisse illos si voluissent omnino divites esse. Phocion enim magna auri talenta, quae salva authoritate accipere poterat, oblata ab Alexandro sprevit. Sic cuique horum occasio affulsit divitiarum, sed illi gloriosius duxerunt tantos magistratus gerere in summa paupertate, quam cum divitiis. Non solum ob raritatem, sed quod hoc esset certum testimonium ingentis virtutis datos honores pauperrimis, et singularis innocentiae pauperes abdicasse se a magistratibus summis. Tertius modus a secundo differt quod unum tantum luminare habet in angulo, ac in masculino signo. Memineris vero, ut dixi, hic loqui Ptolemaeum de his, qui propria virtute emerserunt, ut Franciscus Sfortia primus, Castrutius, Iacobus Triultius, Hieronymus Moronus, Iacobus Medices, omnes praeter secundum cives nostri. Non de his qui concordia cum potentibus genituris creverunt, ut Cosmas Florentiae princeps, qui partim successione partim consensu geniturae suae, cum Caesaris genitura adeptus est regnum. Et Maximilianus Stampa consensu geniturae, ut diximus, cum genitura Francisci Sfortiae secundi iam principis Mediolani. Itaque te iterum monuisse volui quemadmodum de divitiis feci, aliter vel in magnos incideres errores, vel falso Ptolemaeum damnares. Sicut enim contingit mori in magna clade multos quorum geniturae longam vitam pollicentur. Et direpta urbe evadere pauperes, qui dominos sortis in coeli medio habent, ita in constitutione communi genti, quae recipit principes ex una familia, contingit ex eadem causa, quae est consensus geniturae, cum nonnulli illa constellatione non simplex, ut quidam crederent et egregie rursus deciperentur, sed deductus per perpetuos concursus directionum, et progressionum ac revolutionum in quibus continua successione fit commutatio locorum principalium, fieri quosdam principes, quorum geniturae vix mediocri fortunae sufficere viderentur. His igitur hoc contingit, ut si filii egregiis genituris suffulti succedant, regnum non minus, quam virtute partum roboratur et augetur. Si vero filii genitura patris geniturae similis est, eisdem artibus regnum retinetur quibus partum est, non tamen augetur. Quoniam iam deductio illa cum generali constitutione interrupta est. Si autem filii genitura discors sit parenti, ut Dionysii iunioris olim cum Dionysii parentis, et filiorum Pysistrati cum patre, et filii Periclis cum patre, et nostra aetate Ferdinandi filii, cum Alphonso patre rege Apuliae et Neapolis, et Ludovici Sfortiae cum Francisci primi patris, semper regnum illud corruet, et filius eo privabitur, etiam si pater non consensu, sed virtute paraverit. Quamobrem cum plurimi sunt filii, si regnum habenti meliorem genituram, et magis concordem cum genitura parentis, et