et domicilii et trianguli. Quin etiam Mercurium cum in Capricornum primum in ordinem statuerint, qui plane ab illo sit alienus? Huiusmodi inconvenientiam in reliqua serie passim animadvertere, deinde numerum etiam finium incongruum esse manifestum est. Nam quod aiunt singularium stellarum ex terminis collectum numerum eundem esse quem eadem attribuat in annis, rationem propriam aut probabilem habere non videtur. Quin etiam si tali collectioni quod ad annorum attributionem attinet credamus, quia hoc ab Aegyptiis asseveratur, fieri tamen potest ut idem conficiatur etiam si aliter et diversis modis terminorum numerus per singula signa exquiratur. Quod autem aliqui sapere et probare volunt hanc rationem, contra veritatem manifesto nituntur; nam plene falsum est quod aiunt, illum numerum singularum stellarum temporalem effici secundum asscensionum rationes. Primum enim sequuntur vulgares traditiones de planis assensionum eminentiis, quae ne minima quidem ex parte ad veritatem accedunt, nam secundum illas in parallelo inferioris Aegypti volunt exoriri signum Virginis et Librae temporibus 38. et triente; Leonis vero et Scorpii temporibus 35. Cum demonstretur per lineas quod haec plus temporis in exortu consumant, illa vero hoc est Virgo et Libra minus. Praeterea qui haec conquisierunt ne secutos quidem apparet numerum finium ab aliis traditum quamvisque multa necessario commenti atque alicubi ipsarum portionum portionibus usi fuerint, quo constaret ipsis quod proposuissent tamen, ne sic quidem ad veritatis metam pervenisse cognoscuntur. Quae autem fere traditur ab illis ratio finium propterea, quod ut diximus, plurimum huic fides tribui soleat ad subiectum sese modum habet.
Fines Aegyptiorum
♈ |
Iup. 6 |
Ven. 6 |
Mer. 8 |
Mar. 5 |
Sat. 5 |
♉ |
Ven. 8 |
Mer. 6 |
Iup. 8 |
Sat. 5 |
Mar. 3 |
♊ |
Mer. 6 |
Iup. 6 |
Ven. 5 |
Mar. 7 |
Sat. 6 |
♋ |
Mar. 7 |
Ven. 6 |
Mer. 6 |
Iup. 7 |
Sat. 4 |
♌ |
Iup. 6 |
Ven. 5 |
Sat. 7 |
Mer. 6 |
Mar. 6 |
♍ |
Mer. 7 |
Ven. 10 |
Iup. 4 |
Mar. 7 |
Sat. 2 |
♎ |
Sat. 6 |
Mer. 8 |
Iup. 7 |
Ven. 7 |
Mar. 2 |
♏ |
Mar. 7 |
Ven. 4 |
Mer. 8 |
Iup. 5 |
Sat. 6 |
♐ |
Iup. 12 |
Ven. 5 |
Mer. 4 |
Sat. 5 |
Mar. 4 |
♑ |
Mer. 7 |
Iup. 7 |
Ven. 7 |
Sat. 4 |
Mar. 5 |
♒ |
Mer. 7 |
Ven. 6 |
Iup. 7 |
Mar. 5 |
Sat. 5 |
♓ |
Ven. 12 |
Iup. 4 |
Mer. 3 |
Mar. 9 |
Sat. 2 |
〈Commentarius〉
Dixeramus Mercurium in Virgine exaltari, ob id quod Virginis siccitate