Luna a novilunio, et plenilunio eo usque ubi Luna dividua est, occidentales autem his oppositos.
〈Commentarius〉
Commune omnibus planetis est, ut quod est ab initio coeli medii usque ad orientem et ab initio imi coeli, usque ad occidentem pro orientalibus occidentales intelligit his oppositas. Et ut magis talibus initiis proximae stellae fuerint, eo magis orientales erunt, sicut contraria ratione in occidentalibus. In comparatione autem eorum ad Solem tam a coniunctione ad oppositionem Solis, quam ab illius oppositione ad coniunctionem, universum vitae statum censet contineri. A coniunctione quidem postquam peracta est humidum recens infantis, donec omnino in oppositione sit totum absolutum. Et rursus ab oppositione humidissimam infantis naturam, quae in senio exarescit ut sub coniunctione instante, planeta. Ob id igitur primae, quartae, et a novilunio, et a plenilunio significant dimidium primum aetatis usque ad 35. annos, vel circa reliquae ultimum dimidium. Non intelligo nunc de dimidio exacto numeri annorum, sed per primam aetatem eam quae augetur, per secundam quae minuitur. Sicut et in his quemadmodum, et in Sole dictum est ratio habenda sit partium utriusque penes maiorem et minorem distantiam Lunae a Sole. In inferioribus autem cum ad oppositionem non perveniant tota etiam vita a coniunctione ad coniunctionem cum Sole continetur. Verum quae fit dum planeta est retrogradus oppositionis in superioribus vicem gerit. Vera coniunctio est cum planeta est velocissimus. Cum igitur a coniunctione radios Solis exit, infantiam et pueritiam refert, facitque ad discendum promptos. Cum in maxima elongatione, validos et robustos, atque perfectos. Cum redeunt ad Solem et iuxta illum sunt, senibus assimilantur, ideo prudentes sunt. Cum sub Sole nullum statum habent, sed totos se Soli dedunt. Tales maxime humana ob id sapiunt. Porro ut dictum est totus status, qui est a coniunctione, quae fit dum planeta retrocedit, alio statu prioris coniunctionis deterior est. Innuit ergo duos status, quo ad mundum communem omnibus planetis, et quo ad Solem communem omnibus planetis praeter Solem.
Regula prima
Notandum quod in voluntariis quaedam ita decemuntur, ut omnino quasi necessaria videantur. Velut si quis habeat Lunam in Cancro, in coeli medio Liberam a Sole, et Saturnum in tertia domo, ille proculdubio nubet. Rursus si Luna sit in septimo loco sub radiis Solis in Leone cum Saturno, pronuntiabis illum proculdubio uxore cariturum. Atque in his voluntarium quasi in necessitatem fati transit. Ita ut viderim quosdam tempore, quo uxorem ducturi erant adeo rapi ad hunc effectum, ut de nulla alia re cogitarent. In aliis intermediis, qui longe plures sunt his, cave ne tibi contingat quod olim Apollini. Tenebat quidam, tentaturus oraculum, sub digitis caput passerculi, ipsum autem in manu abditum, interrogans Apollinem, an quod in manu teneret vivum esset, an non? Respondit daemon uti volueris, intelligens ipsum, qui interrogabat utrovis modo respondisset ostensurum oppositum. Ita in talibus decet astrologum imitari oraculum, nec velle se sapientiorem illo ostendentem, artem ipsam prodere, sed in manifestis tantum evidentibus, aut quae a voluntate non pendent clare et determinata sententia respondere. Ita ego interroganti in simili causa amico nostro Andreae Vessalio respondere non erubui.
Regula secunda
Rursus nec illud credendum est, solum eos uxore carituros, qui Lunam sub radiis coniunctam, aut configuratam Saturno habent neque etiam omnes. Sufficiet enim quandoque Saturni coniunctio male dispositi absque Sole, quandoque Luna sub radiis proxima visioni in Cancro, quamvis Saturno configu-