PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 147

Facsimile

ad masculinum apponentur, proinde convenienter traditur Veneris stella et Luna foeminini sexus propterea quod in illorum naturis humiditas excellat, Sol vero stellaque Saturni et Iovis et Martis masculini. At Mercurii stella utriusque particeps, cum ex pari siccae et humidae constitutionis effectrix sit. Caeterum ipsae etiam stellae masculas foemininasque vires suscipere dicuntur pro eo atque erga Solem sese habuerint ac masculescere quidem matutinas et antecedentes, vespertinas et sequentes effoeminari. Similiter pro eo atque habuerint sese erga horizonta, nam ab oriente usque ad medium coeli nec non et ab occasu usque ad imum coeli masculescere tanquam orientales, in reliquis autem duabus portionibus tanquam occidentales effoeminari.

〈Commentarius〉

Masculos planetas vocat efficaces magis, et qui etiam masculorum foetuum sunt significatores. Constat enim quod in omni ferme genere masculi sunt foeminis efficatiores, praeterquam, ut dicunt, in Ursis. Hae igitur sunt utilitates et ut sciamus quibus gaudent locis atque signis. Unusquisque enim errantium suo simili gaudet, non tamen loco, sed omnes masculino. Beneficae etiam masculino maleficae effoeminatae quovis modo minus nocent. Trifariam autem dicitur masculinus planeta, aut foemininus natura, et haec est quoties humidum non vincit calorem, at ita Saturnus, Iuppiter, Mars, et Sol masculini sunt, nam Iuppiter tametsi humidus sit, non tamen humidum calorem vincit. Sic et Saturnus cum frigidior sit quam siccus, masculus est. Non igitur quia humidus planeta, ideo foemininus, sed quia calor ab humido vincitur, ut contra in masculis superat et concoquere potest semen. Venus igitur et Luna, cum humidum maius sit calore, foeminini sunt planetae. Mercurius vero, ut in reliquis, ancipitis est naturae. Comparatione ad Solem quilibet planeta masculinus fit, cum dum Sol oritur, est supra terram, et quicunque sub terra est, tunc foemininus vel, ut idem aliis verbis dicam, quicunque ordine signorum minus sex signis distat a Sole, foemininus est et occidentalis, quicunque plus sex signis, masculinus et orientalis, orientales matutinas vocat, quae ante Solem exoriuntur, occidentales vespertinas dicit, quae post Solem oriuntur stellae vel, ut aliter explicem, et causam simul reddam, cur orientales stellae occidentalibus sint efficaciores. Orientales vocantur, quae nocte oriuntur, nam tunc splendorem suum visibilem habent, atque ideo efficacem omne enim astrum, ut inferius docebimus, vim suam in ortu acquirit, quae si iam exorto Sole obumbretur, ut in occidentalibus, quorum ortus est de die, multo minus aerem afficit. Itaque qui sint orientales qui occidentales planetae, et cur masculini sint, aut foeminini, debiles aut validi, iam intellexisti. Occidentalem autem planetam intelligit hic, atque orientalem generalius quam alibi, quoniam per opposita divisio est, ut omnes errantes hac divisione sub altero membrorum masculini vel foeminini comprehenderentur comparatione mundi, quicquid est ab ortu ad coeli medium quod ascendat, est masculinum, quod a coeli medio ad occasum, foemininum, atque id omnino certum et ab omnibus receptum. At quod a septima ad quartam sit masculinum cum descendere videatur, a quarta vero ad primam foemininum cum ascendere, id non ab omnibus conceditur, sed plerique quod est a quarta domo ad decimam, masculinum, quod a decima ad quartam foemininum esse volunt. Verum seu ratio sumatur ab ascensionibus, quae aequales sunt a prima ad decimam, et a septima ad quartam, sicut et a decima ad septimam, his quae a quarta ad primam, seu quoniam am-