PAL

Ptolemaeus Arabus et Latinus

_ (the underscore) is the placeholder for exactly one character.
% (the percent sign) is the placeholder for no, one or more than one character.
%% (two percent signs) is the placeholder for no, one or more than one character, but not for blank space (so that a search ends at word boundaries).

At the beginning and at the end, these placeholders are superfluous.

Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)

Basel, Henricus Petri, 1578 · 199

Facsimile

propter quid triangula in finibus distribuendis validiora sint domibus cum a domorum ratione pendeant? Causa autem est quoniam finium distributio est ex quodam consensu, sicut etiam in publicis rerum partitionibus fieri solet, maiusque uniuscuiusque planetae dominium est, ob id concordi quodam consensu signorum partes sibi invicem partiuntur. Sed tamen carpento cedunt, quod planeta ille tanquam princeps vi optimam partem sibi eligat ac vindicet. Caeterum cum in his duabus viis dubitatio, si quaenam praeferenda iure merito sit, tabulam subieci partium illarum, in quibus Ptolemaeus cum antiquis concordat cuius exemplum est, volo scire 24. partem Cancri, cuius sit finis. Invenio quod in Cancro a 19. ad 27. est dubia tota illa pars, secundum enim antiquos est tota Iovis iuxta Ptolemaeum Veneris, ideo multum refert, cum unus possit respicere, altero non respiciente, sed hic si sit Iovis non adeo refert, cum nihilominus habeat ibi altitudinem. Et ita in Capricorno a gradu 14. ad 30. est varietas, nam iuxta antiquos est sub Saturno secundum Ptolemaeum sub Marte.

♈
♃ 6
♀ 12
D. 14
☿ 20
D. 21
♂ 25
D. 26
♂ 30

♉
♀ 8
☿ 14
D. 15
♃ 22
♄ 26
D. 27
♂ 30


♊
☿ 6
D. 7
♃ 12
D. 14
♀ 17
D. 24
♄ 25
D. 30

♋
♂ 6
D. 13
☿ 19
D. 27
♄ 30

♌
D. 25
♂ 30

♍
☿ 7
♀ 13
D. 17
♃ 18
D. 24
♂ 28
D. 30

♎
♄ 6
D. 14
♃ 19
D. 28
♂ 30

♏
♂ 6
D. 27
♄ 30

♐
♃ 8
D. 12
♀ 14
D. 17
☿ 19
D. 21
♄ 24
D. 26
♂ 30
♑
D. 12
♃ 14
D. 30

♒
D. 16
☿ 7
D. 12
♀ 13
D. 30

♓
♀ 8
D. 12
♃ 14
D. 16
☿ 19
D. 20
♂ 26
D. 28
♄ 30

〈I.20〉 Caput XX

Textus LX: De sua cuiusque stellae persona, et carpentis ac soliis

Atque hoc fere modo sese habent familiaritates stellarum locorumque duodecim. Dicuntur autem stellae et suas quasi personas gerere, quod videre facie ad faciem vulgus vocat, cum singulae eo modo cum Sole aut etiam Luna configurentur, quo domicilia ipsorum cum domiciliis luminum, ut verbi causa Venus in sexangula configuratione cum luminibus, sed cum Sole vespertina, cum Luna matutina esse debet, pro eo atque etiam domicilia collocata sunt.

〈Commentarius〉

Personam suam gerere Mercurius dicetur cum fuerit in sequente signo post Solem, quocunque loco fuerit Sol. Utpote si Sol sit in Libra et Mercurius sit in Scorpione. Venus vero cum secundum signum a Sole obtinuerit et Mars tertium, et Iuppiter quartum, et Saturnus quintum post Solem, veluti si Sol sit,