ne propter caliditatem et hi qui in calidissima propter siccitatem. Et ideo inveniuntur antropophagi in utraque, quorum facies sunt terribiles et ab humana adeo alienae, ut vix videantur esse homines. Ita Haly et nostro tempore plures alii qui viderunt, referunt. Hoc tertium ex duobus aliis pendet, nam ex ira et crudelitate coeperunt primo hostes captos devorare, inde paulatim assueverunt. Quartum, est quod corpora illorum sunt magna in utraque regione propter calorem exteriorem in una, et naturalem in altera. Quintum est ferarum abundantia in utrisque, quia homines non persequuntur illas propter vastitatem solitudinum. Sextum est penuria meliorum ciborum ut vini et tritici, in caliga propter siccitatem, in frigida propter frigus. Septimum est extrema quaedam parvitas quorundam hominum in utrisque regionibus, in calidissima propter siccitatem, in frigidissima propter frigus congelans humidum. Octavum est agilitas magna incolarum, in frigida propter robur caloris nativi et exercitationem assiduam, in calida propter siccitatem nervorum, sicut apparet in phreneticis, et propter gracilitatem corporum. Nonum est malorum spirituum ut Hermes dicit, et reliqui spectra seu quod solitudines mali spiritus incolere soleant, seu quod in talibus regionibus tum propter aeris malitiam et intemperiem, tum propter pravorum ciborum usum humores adeo corrumpantur, ut talia falso videre et audire sibi persuadeant tum praecipue solitudinum metu imaginem talium augente. Ex quo sequitur decimum, quod in talibus regionibus inveniuntur praecantatores et necromantici et magi maximi, tum propter spiritus malignos, aut persuasiones de illis, tum propter simplicitatem incolarum, quibus talia facile est persuadere. Undecimum, quod in talibus regionibus sunt herbae veneficae, sed tamen longe plures in calidissima, quamvis et in frigidissima non paucae praesertim frigidissimae. Unde in Scotia passim est cicuta, et apollinaris herba. Et hoc provenit propter solitudines et intemperiem aeris, licet Scotia sit comprehensa sub regione temperata, sed est in fine eius versus circulum arcticum. Duodecimum, quod in utrisque sunt homines rudes et deceptores, ruditas provenit propter raritatem hominum, deceptio propter ruditatem quia dum timent decipi, malunt praevenire et etiam propter ruditatem non est illis cura Dei aut honoris, propter quae homines maxime custodiunt fidem. Differunt autem maxime in tribus, quia in calida homines sunt nigri, graciles, et regio serpentibus abundat. In frigida vero homines sunt pingues, albi, et regio absque serpentibus. Calida etiam regio profert gemmas et aurum, quia talia fiunt a magno calore et humido pauco. In frigida autem fiunt metalla imperfecta, velut plumbum et ferrum, quia fiunt a multo humido et pauco calore, sed et argentum proportione enim se habet ad aurum, ut plumbum ad aes. Verum in temperata regione omnia sunt mediocria magnitudo natura more, color quasi rubor, et roseus et subrufus, qui medii sunt inter album et nigrum. Ex hisque colligitur regula generalis quod eum regio calidissima terminetur ab aequinoctiali, et usque ad tropicos frigidissima a polis, et usque ad circulum arcticum et antarcticum erit temperatissima in medio harum ut quae aequaliter distet ab utraque. Intelligimus autem per hac ut in commentariis de aere, aquis et locis hominum quatuor differentias quas toto genere et natura distincta Aethiopes nigros prorsus, et Indos quosdam nigros ut carbones, oleaginos usque ad Alexandriam partibus triginta et una ab aequinoctii circulo Scythas et temperata in regione habitantes. Horum omnium mores, forma, victus toto genere quasi invicem distant, inde patet temperatissimam causa esse regionem, quae est media horum non mensura sed ratione, cum enim Sol est in initio Tauri nobis est praecipuum temperamentum tuncque distat a vertice nostro partibus 33. quibus ergo dum sub aequinoctii circulo est, distat a vertice partibus 33. his cum tantundem recedat quantum accedit facit temperamentum, cum ve-
Girolamo Cardano, In Ptolemaei librorum de iudiciis astrorum commentaria (C.2.24)
Basel, Henricus Petri, 1578 · 221