nus dominetur fiet ater ut carbo velut quandoque contigit. Si Venus erit aliquantulum flavus Sol, licet sit obscurus. Praeterea nihil prohibet aliquid causam habere mathematicam simul et naturalem. Ita ut intelligamus cum Sol plene obscuratur, dominatur Saturnus, cum sex partibus a nodo disteterit Saturnus, parum, Mars plurimum dominabitur. Si vero duodecim, Iuppiter cum Venere praeerunt eclypsi. Est etiam illud dignum consideratione maxima, quod tabulae colores luminaris definiunt. Ptolemaeus vero de coloribus aeris et qui in arboribus, et terra, et parietibus apparent loquitur, quare cum non necessarium sit eos esse similes, nihil absurdi sequitur. Vidimus enim Lunam plane obscuratam, rubram tamen, et quae videbantur nigra erant.
Textus LIIII
Observandae et crinitae seu in deliquiis sive alio quolibet tempore fulserint in considerationibus unversalibus, quales sunt quae dicuntur trabes, tubae, dolia ac huiusmodi. Est enim harum naturae effectio martiae ac mercurialis proprietatis, bellorum, aestus, turbulentiae et eorum quae ista sequi consuevere.
〈Commentarius〉
Crinitas stellas multis modis apparere et tubae forma et trabium contingit, verum plerunque figurae hae potius ignitis ostentis, quae in coelo apparent conveniunt. Nam tria genera rerum quae in sublimi videntur Ptolemaeus in hoc capite complexus est, primum est eorum quae videntur et non sunt, ut areae et virgae. Nam nulla substantia penitus constant. Secundum eorum quae substantiam habent velut trabes, iacula, haec enim accensis vaporibus vere fiunt, ut prima ex collisione visus, velut et Iris. Tertium genus est eorum, quae media sunt, ut cometae. Nam horum naturam mediam inter corpoream et imaginariam esse censendum est Ptolemaeus vero illam adnumeravit ignibus iuxta opinionem antiquorum, existimans in elementari regione eam fieri, cum nos declaraverimus fieri in coelo. Sed ut res magis distinct agatur primum a stellis transcurrentibus atque ignitis facibus quae in aere apparent, initium ducamus.
Tabula lunaris eclypsis |
||
Latitudinis |
Distantiae
ab apogeo |
|
m. |
Gr. |
|
10 |
180 |
Nigrum pressum |
210
150 |
Nigra |
|
20 |
240
0 |
Nigrum viride |
30 |
270
90 |
Nigrum subrubrum |
40 |
300
60 |
Glaucum pallens
quod est griseum |
50 |
Grisea pallida |
|
60 |
330
30 |
Grisea alba |
90 |
Russa |
|
Has igitur volantia sydera, alii repentina, alii traiectationes, alii incensas stellas, vel deciduas, vel transcurrentes, vel repentinos ignes vocavere. Commune est omnibus siccitatem afferre, et quae ex illa sequuntur, scilicet ariditatem, paucitatem aquarum, mortem piscium, sterilitatem, ventos, praelia. Proprie autem ventos, eaque ex parte ex qua moventur. Quod si ex pluribus, erunt diversi venti. Quod si detrimenta velis scire ubi futura sint, locum ad quem tendunt considerabis, ibi enim erunt et praelia, et seditiones, et venti, et sterilitates, et morbi acuti. Atque haec ubi in eclypsibus contigerint procul dubio evenient. Ubi autem praeter illas non ita, nisi magnae et crebrae fuerint. Quod vero ex istis eveniet, nam non omnia expectanda sunt, ex cometarum ratione discere licebit. Hoc differunt traiectiones hae et repentini ignes a cometis, quod breviores effectus significant, et minores, et celerius ingruentes quam cometae. Semper tamen haec quia a Marte et Mercurio fiunt malum significabunt, nisi uni soli per quem forsan, vel seditio excitabitur, vel ipse bello provinciam