et est Sol aliud quod illi succedit, estque Luna. Ob id clarum est cur a Sole inceperit, nam Sol luminarium primum est, et luminaria erraticis quadrifariam praeferuntur, potentia, claritate, cognitione (multi enim sunt qui sola illa ab aliis separata esse syderibus putant) et simplicitate motus. Cum igitur Sol non solum caeteris quinque erraticis, sed etiam ipsi Lunae his quatuor causis praestet, manifestum est cur Ptolemaeus a Sole initium duxerit. A manifestioribus autem ut bene dicit Haly peripateticorum sententia, e quorum numero Ptolemaeus est, initium doctrinae sumendum est, atque ea de causa, quamvis non ordine situs, de Sole primum, secundo de Luna, tertio de aliis quinque erraticis, tractat. Atque in illis cum non videretur manifestus ordo doctrinae, ab evidentioribus aut potentioribus, ordinem situs sequutus est, non quidem ascendendo, sed descendendo, scilicet ut a Saturno initium duceret. Nam quinque hi planetae tertia divisione distinguuntur, tres enim qui supra Solem sunt, superiores dicuntur, scilicet Saturnus, Iupiter, et Mars, duo vero qui infra illum, scilicet et Mercurius, inferiores.
Ut vero ad rem propius accedam, tria praeponere docet, primum est quod Solis opera sunt a Lunae operibus maxime distincta partibus anni et diei, et elementorum, et regionum. Sol quidem aestate, id est, dum est ab initio Arietis, usque ad initium Librae, potentior est et evidentiores facit effectus, Luna vero in sex reliquis signis. Similiter Sol in die potentior est quam in nocte, Luna vero in nocte quam in die. Similiter Sol potentior est in aere, Luna in aqua, terra vero utrique communis est. Declaratum enim est a nobis in physicis quod tria tantum sunt elementa, Terra, Aqua, et Aer. In horum igitur altero, scilicet aere Sol magis praedominatur, in altero, scilicet aqua Luna magis, in terra, quod calore Solis et humido Lunae aequaliter indigeat utrunque luminarium quantum ad foecunditatem arborum, et herbarum, et segetum, aequaliter dominatur. Quo vero ad regiones pertinet, Sol quidem in regionibus dominatur magis quae sub torrida sunt zona, et propinquis, Luna vero magis in his quae iuxta polos sunt. Adeo ut in Scotia (ea ultima est Britanniae pars quae ad Boream spectat), quinquaginta septem et amplius partibus ab aequinoctio distans, Luna potius quam Sol videatur aestatis, aut hyemis esse causa. Sed tamen hyemis quidem et ubique, ut dictum est, causa est et moderatrix, aestatis autem solum moderatrix. Ultra vero circulos poli Arcticum atque Antarticum, Luna utraque tempora disponit, in mediis autem regionibus utrunque luminare ferme aequaliter. Sed et orienti magis praeest Sol, Luna occidenti, Mediterraneis autem locis Sol, insulis et locis iuxta mare, Luna. Regula vero una debet esse generalissima, quod planetae omnes successione fiunt potentiores, veluti Luna non dominatur, neque moderatur, nisi quia Sol non perfecte agit, vel quoniam regio est in extremo occidentis, aut septentrionis, aut insula, aut iuxta mare, aut est ipse Sol in signis australibus, quod fit tempore hyemis vel autumni, aut in nocte, aut impeditus, velut a Saturno, vel in duodecimo vel octavo loco. At si consideres potentiam Lunae, non solum magis nocte quam die potest, atque hyeme quam aestate, sed etiam plus Sole, sic etiam in terae parte septentrionali atque haec secunda est regula. Nam si Lunae vis post Solem desinat, tunc locus est planetae praedominanti alteri. Itaque fit ut hac causa per se Saturnus terrae praedominetur. Quoniam Sol propter illius frigiditatem tantum non potest, quantum debeat excalefacere, neque Luna quantum debet humectare ideoque sub Saturni imperio relinquitur.
Haec vero est prima regula, ex principalibus quibus utitur Ptolemaeus, et in genituris etiam utilissima. Capit enim semper robustiorem pro significatore et domino, sed si ille sit imbecillior, quamvis non sit impeditus devolvitur dominatio ad sequentem atque ita quandoque ex bono ad malum ex libero ad impeditum, nonnunquam contra pervenit dominatus. Et de imbecillitate non