in 15. et 27. et 39. et 51. et si quis habuit dignitatem anno 50. habebit et 62. et 38. habuisse oportuit, itemque 26. Et sic de aliis quod non solum falsum, sed et absurdum esse videtur. Hoc tamen ita contingere necesse est, si admittamus omnia loca principalia singulis duodecim annis ad eadem signa non solum, sed et signorum partes reverti et quod ut se habuerint haec signa ad loca nativitatis bona malave, congruentia aut dissidentia, ita bona aut mala sequi. At hoc certum est singulis etiam duodecim annis revertentibus locis principalibus ad eademmet signa, eodem modo illa configurari ad loca geniturae. Ptolemaeus vero concedit omnia haec, igitur necessarium erit evenire, ut dixi, eadem statis quibuscunque temporibus. Propter hoc Arabes hac in causa Ptolemaeum deseruere, alia commenti absurda et falsa. Ut vero ratio Ptolemaei perspicacissima intelligatur, sciendum hoc, quod omnia quae hic fiunt, a coelorum motibus et constitutione pendent et quod, ut superius dictum est, omnia quae in coelo inaequalia esse videntur ad aequalitatem referuntur, igitur cum revolutio Solis inaequalis sit, non poterit eventus rerum in annis ad illam referri, sed ad directiones et processus per signa. Ex hac tamen aequalitate, quae est raditus ad signa eadem singulis 12. annis, et comparatione ad genethliaca loca consurgit magna diversitas. Videndum est igitur quomodo consurgat. Si quis loca processuum compararet locis directionum protinus consurget causa diversitatis in circuitibus 12. annorum, sed non est. Consentaneum hoc rationi, quia esset multiplex diversitas. Dico igitur quod Ptolemaeus vult quod ad hoc ut sequatur effectus ut primum significetur a significatore generali in nativitate, qui illum venturum esse promittat. Inde per directiones et aetates venabimur tempus. Et si contigerit sub illo tempore directionis aetatis, et finis congruentium processui, quem Arabes vocant alynthiam, pervenire ad signum congruens, eo anno sequetur effectus validus, et absque impedimento, et maxime si planetae cum hoc, loca haec processuum ingressi, fuerint faventes significato vel etiam Sol, aut Luna solum respexerint. Quod si nullo possint esse talia signa, quae faveant huic causae, utpote quod in bono impediantur a maleficis ibi positis, aut respicientibus quadrato opposito vel aspectu. Vel in malo impediantur a beneficis illis positis, aut aspicientibus trigono, vel sextili aspectu, tunc oportebit quaerere magna diligentia opportunius signum in ea causa. Quod si eo invento planetae contrarii significati ibi ingrediantur, vel etiam Sol aspiciat, aut Luna ex opposito, vel quadrato aspectu, tunc impedietur negocium illud quamdiu planeta ille locum eum corpore, aut radiis obsidebit. Ex hoc patet quod hinc ad 12. annos res talis non revertetur, quia directio necessario erit mutata et forsan aetas et dato quod ista omnia reverterentur ad idem, non idem effectus reverteretur post 12. annos, quia ingressus planetarum, et luminarium variatur, igitur et effectus. Nam si idem numeros per duos numeros diversos multiplicetur, aut addatur duobus diversis numeris, necessario conflabuntur duo numeri diversi magis, quam si duo et duo numeri ex toto diversi iungantur, aut multiplicentur, ut in multiplicationes 3. et 8. et 4. et 6. in additione 3. et 8. et 4. et 7. nam multiplicando 3. in 8. vel 4. in 6. utrobique fit 24. et addendo 3. et 8. et 4. et 7. fit 11. utrobique. Sed manente uno numero, idem nunquam proveniet. Igitur Ptolemaei inventio effectui respondet. In his tamen circuitibus contingent persaepe quaedam similia, sed propter varietatem initiorum, aetatum et successuum, quae ex ingressibus pendent, diversa omnino existimabuntur. Manifestum est etiam ex his quod initia annorum quippiam simile cum finibus habebunt Et scias quod in hoc textu, et alio superius explicato, tota ferme non solum ars, sed et artis existimatio, et difficultas, reconditae sunt.
Textus LXXXVIII
Ac si iidem et temporum et introituum domini fuerint plane-